Latin
SAMUELIS STRYKII, JCTI, DE CAUTELIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 585
Unproofread scanNot analysed yet
ubi de Cambio agit, quo materiam hanc dilucidiorem redderet, non dubitavit Statuta Cambialia Francofurti ad Moenum recepta, ut &Ordinationem Lipsiensem de Cambiis, quae anno 1682 prodiit, verbotenus inserere: utpote quae quamplurimis utilissimis observationibus, circa controversias cambiales, ansam dare posse autumat. Denique cum multum intersit ad caute contrahendum, nosse discrepantia diversarum provinciarum statuta; dum saepe, quod hic cautela est, alibi noxium esse posset; summopere eam in rem commendat Henrici Gieseberti Justinianum Harmonicum, ut &Pericula Statutorum Harmonica: cujus nempe autoris, in conferendis Germaniae Statutis, industriam neminem unquam exaequasse judicat. ADDITIO AD SCHEDAM IN ACTIS PRO-Golfrò WiHebn. xime antecedentis Maji pag. 233editam, de dimensio&cibπΕιις. nibus Curvilineorum, per G. G. L. CVm eximiae eruditionis Mathematicus, Job. Christophorus SturCmius, in Actis nuperi mensis Martii publicaverit Methodum, qua dimensiones figurarum ab Euclide, Archimede, aliisque datae directius &compendiosius, quam vulgo fieri solet, demonstrantur, reducendo scilicet ad series infinitas continua abscissarum, seu partium axis bisectione, ¶llelogrammorum semper aliorum atque aliorum (pro altitudine partes axis, pro basi ordinatas habentium) circumscriptione, ac de ea re meam nominatim aliorumque Geometrarum sententiam desideraverit; officii mei putavi, quid sentiam paucis expromere, etsi serius fortasse quam facturus eram, si illum Actorum locum maturius animadvertissem. Et quidem non possum non agnoscere methodum hanc demonstrandi probam esse &laudandam. Sentio autem &hanc &alias hactenus adhibitas omnes deduci posse ex generali quodam meo dimetiendorum Curvilineorum principio, quod figura Curvilinea censenda sit aequipollere Polygono infinitorum laterum; unde sequitur, quicquid de tali Polygono demonstrari potest, sive ita, ut nullus habeatur ad numerum laterum respectus, sive ita, ut tanto magis verificetur, quanto major sumitur laterum numerus, ita, ut error tandem fiat quovis dato minor; id de curva posse pronuntiari. Unde duae oriuntur Methodorum species, ex quibus meo judicio pendet, quicquid vel hactenus inventum est, circa dimenEeee 2 dimensionem curvilineorum, vel inposterum poterit inveniri. Idque hactenus non satis consideratum reperio. Caeterum hortor Virum Clarissimum, ut tentet Methodum suam ad eas promovere figuras, quarum dimensio nondum datur, ut scilicet non tantum ad demonstrandum, sed etiam ad inveniendum serviat, quod variis modis praestari posse video.