# Acta eruditorum 1684 586

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SAMUELIS STRYKII, JCTI, DE CAUTELIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/586
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/586

Licet autem generaliores Methodos dudum habeam, qualis illa est, quam in scheda mensis Maji Actorum hujus anni publicavi, non tamen tales contemno vias magis restrictas, quia saepe sunt compendiosiores in quibusdam casibus, & variare Methodos ad perfectionem scientiae pertinet, & aliae methodi aliis problematis sunt aptiores, ac quasi a natura assignatae; praesertim cum generalis illa Methodus mea comparata sit ad inveniendas quadraturas indefinitas, seu figurae toti pariter & partibus ejus quibuscunque communes; pro definitis vero portionibus vel totis figuris solis nondum mihi sufficere, sed alia plane adhibenda esse videatur. Qua tamen occasione non dissimulabo, alium Virum Eximium, qui in iisdem Actis mense Octobri anni praeteriti 1683 etiam quadraturas definitas aut earum impossibilitatem, & speciatim circa dimensionem totius circuli exhibere voluit, (quod mihi ex iis, quae affert nondum sequi videbatur) nuper mihi significasse, inventum se habere modum satisfaciendi huic difficultati. Id inventum si legitimum est, lubens, quae in Actis proximi Mensis Martii contra scripsi, retractabo, & fatebor, eum aliquid magni momenti, mihique secundum hanc investigandi rationem ignotum & insperatum praestitisse, magnumque illud Problema Tetragonismi Circularis quoad eum quadrandi modum, qui vulgo quaeritur, absolvisse demonstrata ejus impossibilitate, quod hactenus publice fecit nemo. Ait enim, se posse demonstrare, quandocunque figurae alicujus alinea algebraica (ut ego loqui soleo) terminatae, non datur quadratura algebraica indefinita sive generalis, (seu quando ejus non datur quadratrix Algebraica,) tunc nec posse dari alicujus portionis ejus quadraturam algebraicam definitam seu specialem. (Alibi autem explicui me Algebraicam vocare quantitatem vel lineam, cujus natura per aequationem certi gradus exprimi potest.) Ego sane me fateor hacsenus in alia fuisse sententia; quoniam tamen promittentis amici ingenium maximi facio, ideo nondum desperare volo de successus hortorque magnopere, ut illam demonstrationem edat, unde plurimum lucis accedet Geometriae. DE PHOENICE IN NUMISMATE IMP. ANtonini Caracallae expressa, Epistola Gabrielidis Carolae Patinae, Parisinae, Academicae. Venetiis apud Joh. Fr. Valvacensem A. 1683 in 4.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
