# Acta eruditorum 1684 588

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SAMUELIS STRYKII, JCTI, DE CAUTELIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/588
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/588

Equidem haec ipsa nummi inscriptio jam abs celeberrimo ejus Patre peculiari epistola ad Petrum Maurocenum, excellentissimum quondam apud Venetos Senatorem, de alio nummo Caracallae Natalitia Jovis exhibente scripta, & Patavii a. 1681 edita luculenter fuit explicata. Sed filia Gabrielis Carola in Epistola hac sua de eo saltem dispicit, quid avis sibi velit in altera nummi facie, quae supra ramulos in calathi formam dispositos, tanquam in nido constituta amplissimas extendens alas conspicitur. Ac primo quidem intuitu esse Aquilam hanc volucrem sibi illa persuaserat, eo quod haec montium cacuminibus insidens in aliis quoque numismatis observetur. Verum pensius rem considerans, ex surculis cum festucis stipulisque intermixtis funebrem Phoenicis thalamum seu rogum sibi parantis subolfecit. Hujus conjecturae suae fundamenta a gravibus prisci aevi autoribus arcessit, Herodoto puta, Pomponio Mela, Tacito, Plinio, Aeliano, Philostrato, & tribus Historiae Augustae Scriptoribus, Lampridio, Sexto Aurelio Victore, & Xiphilino; ex Poetis item qua priscis, ut Ovidio & Claudiano, quibus & Lactantius additur, qua recentioribus, ut Sannazario, Hieronymo Vida, & Torquato Tasso. Hi enim omnes Phoenicem non pulcherrimam tantum avem, sed & unicam, eamque diutissime viventem, seque ipsam tandem comburentem, & ex pulvere resurgentem faciunt. Addit autem & hoc Virgo literatissima, ex hac de Phoenicis rejuvenescentia historia, nata multa esse hieroglyphica, & comparationes elegantes, tam apud profanos, quam sacros Scriptores, & sacros quidem cum maxime, Clementem Romanum, Tertullianum, Cyprianum, Cyrillum Hierosolymitanum, Epiphanium, Ambrosium, Augustinum & Nazianzenum, quorum omnium & verba, aeque ac profanorum Scriptorum, afferuntur. Patres autem istos dum historiam Phoenicis retulerunt, minime pro vera illam habuisse, sed ea tantum tanquam validissimo, quod ad hominem dicitur, argumento adversus gentes usos fuisse censet. Cum enim opinio de Phoenicis resurrectione apud illas longe omnium esset receptissima, neque corporum illae nostrorum resurrectionem inficiari, aut impossibilem clamare poterant. Caeterum quanquam Phoenicis existentia sic satis stabilita tot autorum jam memoratorum testimonio videri possit, Patina tamen non nisi mysticam & fabulosam eam esse existimat, argumentis partim logicis, partim physicis adducta. Denotari autem per Phoenicem observat, a Chymicis quidem Elixir alchymicum, Basiliscum, aliaque istius artis medicamenta, id quod abs experientissimo Patre se fuisse edoctam profitetur; in nummis vero felicem temporum reparationem vel instauntionem, quod probat ex nummis Constantini M. filiorum, Constantini junioris, Constantii & Constantis, (de nummo autem Constantini M.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
