Latin
RICHARDI ZOUCHEI, JURIS CIVILIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 589-3
Unproofread scanNot analysed yet
plerisque persuasum est, in totum eviluisse: quin potius hodienum ibidem Jus Civile Romanum, si non in Judiciis, in Academiis certe, aliquo adhuc in honore haberi; cujus etiam Professionem opusculi hujus Autori publice mandatam, titulus ipse loquitur. In eo vero commemorando vel ideo breviores esse poterimus, quia non nunc primum in publicum prodit, sed altera tantum vice excusum exhibetur; postquam jam anno 1659 in lucem fuerat editum. Quaestiones centum Juris Civilis proponit, in decem classes pro diversitate materiarum distributas; eas vero non abstrusas aut rarius occurrentes, sed tritissimas: formatas nempe maxima ex parte e vulgatissimis brocardicis atque regulis Juris.