# Acta eruditorum 1684 59

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ERUDIIOROM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/59

§. 288, Consilium memorabile Parlamenti, infallibilitati Pontificiae oppositum. §. 289, de novo Indice expurgatorio Anno 1664, & decreto contra libros ipsorum Pontificiorum, etiam contra Bullas Paparum. § 290, acerba Missalis Gallice editi censura Pontificia. §. 291 & seq. de Julii Clementis Notis in historiam Concilii Tridentini, ejusque sententia, quod Respubl, Christiana post illud Concilium magis deformata fuerit. §. 293 & sequqe invectivae in Episcopos milites. F. 296 & seq. Jesuitarum opinio de attritionis efficacia, sine dilectione Dei, a Romano-Catholicis multis, pro summe impia habita, & Bulla Alexandri VII anno 1667 pro toleranda utraque sententia edita, severa cum prohibitione, ne quis audeat taxare alterutram sententiam (sunt verba decreti,) sive negantem necessitatem aliqualis dilectionis Dei in attritione ex metu Gehennae concepta, quae hodie inter Scholasticos communior videtur, sive asserentem dictae dilectionis necessitatem, donec ab hac Sancta Sede fuerit aliquid in hac re definitum. Subjungit Autor epicrisin gravissimam, & post cygneam scil. hanc cantionem intra dies quindecim decessisse notat Pontificem. §. 300usque ad 3i9 prolixe & ab initio reformationis ad annum 1676 explicatur & improbatur persecutio Hungarorum Protestantium, & durissima in Ministros Ecclesiarum, falso rebellionis crimine damnatos animadversio. §. 320, erumpens notatur hoc tempore veritas in Papatu, sed mox iterum oppressa, circa Cultum B. Virginis, quem moderandum statuerat Autor monitorum salutarium B. V. ad cultores suos indiscretos, Gandavi Anno 1673 cum censorum approbatione editorum, ab Episcopo etiam Tornacensi defensus, sed ab aliis, Gallis potissimum, repressus. Itemque §. 322, Liber contra imaginum cultum a Pontificio Doctore, Maimburgii historiae Iconoclasticae oppositus, sed mox suppressus. §. 324 & seqq. conjuratio in Anglia adversus Regem & Reformatos a Tito Oate detecta. §. 337 & seqq. persecutionis Gallicae adversus Protestantes pathetica narratio. §. 343 & seqq. quaestio de Regalibus inter Regem & Pontificem, & Cleri Gallicani decretum pro Rege, a Pontifice duro responso improbatum. §. 345. & seqq. ejusdem Cleri circulares ad Protestantes literae, & de iis Autoris judicium. §. 350, prosphonesis ad Romam & verae Ecclesiae ardentia vota.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
