# Acta eruditorum 1684 63

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DV CONCILE DE TRENTE DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/63

At ex imputatis Paulo a Pallavicino CCCLXI erroribus, ducentos adeo leves esse existimat, ut numerari non meruerint: lapsum esse in nominum & temporum notatione, sed id multis & praeclaris autoribus accidisse. Melius itaque consultum fuisse Terentium Alciatum itidem Jesuitam, qui plurimis annis omnia ad refutandum Paulum conquirens, a scriptione tamen abstinere maluerit, quam frivola nec solida prodere. Culpandum vero Pallavicinum, quod perniciosissima adversus Regum & Principum majestatem dogmata, & omnipotentiae Pontificiae assertiones, libro suo inseruerit, ita ut compendium contineat, & revelationem omnis aulicae, quae Romae fovetur, doctrinae, quamque accurate ex illo excerpserit autor tractatus, cui titulus: Evangelium novum Cardinalis Pallavicini. Celebrat Pauli prudentiam, qui jus Principum & salutem populorum affectationibus Pontificiis praetulerit. Unionem quidem in religione optandam, sed concordiam in Republ. absolute tenendam esse; vitio itaque verti Paulo non debere, quod Caroli V consilia, Pontificum fervori non semper respondentia probaverit, nec dissentientes in religione, ubi prudenter egerunt, promiscue culpaverit, multo minus saevitiam in illos exercitam laudaverit; id enim ei cum multis Catholicis scriptoribus commune esse, & eventu comprobari. Allegat Pauli IV Pontificis exemplum, qui bellum cum Hispanis habens, non dubitaverit, legionem ex Rhaetis, utut Lutheranis, conscribere, eamque ringentibus Cardinalibus, tanquam coelo demissam aestimare. Pace cum Protestantibus inita servatam fuisse Galliam: at intempestivo eos persequendi zelo, nostra memoria pessundatam cum religionis Romano-Catholicae detrimento Germaniam. Summum Pauli Sarpii crimen & haeresin Romae haberi, quod omnipotentiam & infallibilitatem Papae, falso ab adulatoribus jactatam, & majestati Christi impie aequiparatam impugnaverit: sed factum id esse non sine legitimo fundamento, & exemplo magnorum & nihilominus Catholicorum virorum. Quod si aliquando acrius justo scripserit, tolerabilius peccasse, quam si vera reticuisset, aut adulandi studio falsa commentus esset. Haec autem vitia non immerito ab Aquilino in Pallavicinum retorqueri, nec ab hujus amicis negari posse. Improbat tamen in Paulo suo Interpres ipse, dicteria & facetias frequentes & acerbas, autoris gravitate indignas; easque in versione hac sua sublaturum se fuisse memorat, ni amici id dissuasissent; temperasse tamen alicubi verba, retento sensu.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
