Latin
HISTOIRE DV CONCILE DE TRENTE DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 64
Unproofread scanNot analysed yet
Posthaec alium, sed levioris armaturae Pauli adversarium Scipionem Henricum, Doctorem Siculum aggreditur, &reprimit; eaque occasione denuo fontes indicat &defendit, unde Paulus historiam Concilii hauserit; nec mirum esse dicit, multa non vulgaria innotuisse viro, cui secreta omnia Venetorum scrinia patuerint, &qui oratorum Reipubl. relationes inspexerit, nec non Cardinalium Venetorum, v. g. Contareni, ad Senatum patrium scripta. Quae vero ad elevandam Pauli fidem maxima &plurima tela ex archivo Vaticano Pallavicinus depromit, eorum vis vehementer retunditur ab hoc Interprete, dum narrat, &ex dissentientium etiam confessione probat, duplicia mandata Roma Tridentum ad Legatos missa fuisse: una, quae oratoribus Principum &Episcopis monstrari potuerint; altera, characteribus ex composito exarata, quibus interiora &seria consilia &jussa Pontificum explicarentur; facile vero judicari posse, quae ex illis Pallavicinus allegaverit. Sic defenso, &ob navatam omnibus Principibus, in tradendis solidis adversus summam aulae Pontificiae ambitionem principiis, operam utilissimam laudibus mactato Sarpio, de versione sua quaedam monet. Ait enim, istum stylo plane simplici &qui plebejus videretur, usum, qui tamen nec ob ambiguitatem ubique intelligi, nec ad literam verti posset; inde factum, ut qui primus librum in linguam Gallicam transtulit, Diodatus, homo Italus, utriusque tamen linguae non satis peritus saepe erraverit. Se vero, ut verba non semper sequi potuerit, de sensu fideliter expresso spondere: indulsisse sibi tamen, ut defectus aliquot manifestos corrigeret, bis dicta contraneret, trajecta reponeret, periodos justo longiores distingueret, &planiores faceret; omisisse etiam quae Paulus ex decretis Latinis Italice verterit, eaque ex authenticis inserere maluisse: Scholasticae Theologiae scabra &spinosa ut leniret, &quam perspicacissime exponeret, allaborasse, idque Pauli imitatione, cujus summum hac in re artificium lib. II, sicut lib. I consummati Politici specimen appareat. Quod attinet Notas margini adscriptas, continent illae loca S. Scripturae, quae Paulus omisso plerumque libro, unde desumta sunt, in opere suo, nec servatis semper textus verbis, allegavit; deinde explicationes quasdam sive supplementa historica, ex ipsius Pauli aliis libris, variisque seculi istius autoribus, Gallicarum etiam Legationum actis excerpta; sententias denique politicas ex Tacito plerasque opportunis locis applicatas. Ita, quantum nobis judicare licet, operam suam bene collocavit autor, nec lectoris spem frustraturus est; optandum imo foret, ut versio hujus historiae Latina, quae dudum prodiit, eadem diligentia revisa &illustrata, denuo ederetur.