# Acta eruditorum 1684 65

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DV CONCILE DE TRENTE DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/65

Paucula tamen in notis marginalibus, circa nomina hominum & locorum errata, quae in rebus Germanicis potissimum animadvertimus, subjungere visum est; ipso autore, ut speramus, non invito: cum nec operi laudem detrahant, & secunda cura facile corrigi possint, Lib. I, p. 45. inter Principes quinque, qui decreto Spirensi Anno 1529 contradixerunt, nominatur Georgius Elector Brandenburgicus; sed is non fuit Elector, sed Marchionatus Onoldsbacensis, vulgo Anspach / in Franconia dominus. Lib. II.p. 112, non bene corrigitur Paulus, quod Michaelem Suffraganeum sive Chorepiscopum Moguntinum, Episcopum Sidonium nominavit, & male substituitur pro Sidone, Segnia sive Signia Dalmatiae. Nam Michael iste omnino Sidonii Episcopi titulum gessit, estque idem qui Lib. III. p. 269. Sidonius nominatur, Episcopus postea Martisburgensis. p. 113. Hermanni Archiep. Coloniensis familia non de Wenden, sed de Wida cognominatur, & supersunt ex ea Comites de Wida, in tractu Rhenano. Lib. V, p. 421, Rex Sueciae, Paulo memoratus, Ericus vocabatur, non Henricus. Sunt autem nomina haec diversa. Lib. VI, p. 491, pro Lauenmunz poni forsitan debet Lavantium, quod Episcopali titulo, in Archiepiscopatu Salis burgensi insignitur, sicuti Gurck & Chiemsee in eadem dioecesi. p. 531, Bruntrutum, arx & oppidum Episcopi Basileensis, in Sundgovia seu Pfirtensi districtu situm est, non in Burgundiae comitatu. VETERVM ANALECTORVM TOMVS III, OPEra & studio JOHANNIS MABILLON Presbyteri ac Monachi Ord. S. Benedicti e Congregatione S. Mauri. Lutetiae, apud viduam Ludovici Billaine, 1682 in 8.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
