# Acta eruditorum 1684 7

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SERENISSIMARUM CELSITUDINUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/7

In magno enim illo viginti annorum interregno à morte Friderici II ad Rudolfum usque Habsburgicum, Proceres Germaniae certum est ita inter se dissensisse, ut alii Alfonsum Castiliae regem, alii Richardum Cornubiae ducem caput suum elegerint. Ac Richardus quidem imperium per aliquot annos tenuit, sed quum nimio rigore eos persequeretur, quos sibi non satis pi opitios noverat, illorum ita in se odium concitavit, ut tandem dignitate exutus in Angliam profugerit. Delatum postea iterum Edvvardo III imperium fuit, nolentibus Electoribus in Caroli Bohemi electionem conspirare: verum is, quia Gallico bello tum vacabat, e regno exire recusavit. Quod praeteriri porro silentio non debet, dedit Sandfordius in genealogico isthoc opere praeclara artis suae specimina, dum ubivis, quae ad illustrem armorum scientiam augendam pertinent, summo studio & opera evolvit. Regum Angliae insignia demum anno 1189 successiva facta fuisse probat: ac inde colligit, filialem etiam armorem distinctionem ante illud tempus in Anglia haud obtinuisse. Insignium porro integrorum conjunctiones in scuto perpendiculariter secto ante Edvvardum II Anglis cognitas fuisse negat: interim tempore Edvvardi I in usu, ut fatetur, erant armorum dimidiatorum nexus, quo pacto Margaretha de Clara arma sua armis mariti Edmundi de Alemannia Comitis Cornubiae, filii Richardi Regis Romanorum, univit. Erant autem arma Edmundi leo erectus miniato colore cum corona aurea, in campo argenteo, quem circumdabat margo niger byzantios nummulos ferens. Margarethae insignia erant tres cantherii rubri in campo aureo. Haec duo arma ita fuere composita, ut pars dextra dimidium leonem ex armis mariti, sinistra dimidios tignos, ita ut taeniae videantur, ex armis uxoris exhibeat. Edvvardum III observat primum ex Angliae regibus armaquadripartita gessisse, ac in eo imitatum fuisse Ferdinandum III, qui Castiliae ac Legionis duo regna possidens, novo prorsus exemplo dicitur illorum arma scuto quatrifido intulisse. Denique Richardum II talamonum seu atlantum illorum inventorem celebrat, quibus scuta illustrium personarum sustineri sueverunt.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
