# Acta eruditorum 1684 74

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, THE ANATOMT OFPLANTS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/74

Observavit Autor, eam orificiis in plerisque plantis perviam esse, tum ut aer admitti, tum ut avolare succus superfluus possit; ista tamen orificia magnitudine, & numero, & forma plurimum differre, ut plane alia sint, quae pini folium exhibet, quam quae in lilio aut amarantho occurrunt. Cuti succedit pulpa, quam parenchyma Autor vocat. Ea ex tenuibus fibris, figuram cylindricam obtinentibus, & in vesiculas coeuntibus consistit. Tertio fibrae seu funiculi, quos oculo cernimus, ex duorum generum vasis componuntur, quorum unum succo, alterum aeri ferendo inservit. Apparent autem visui aeria illa vasa, sive arteriae plantarum, si quis folia leviter frangat; fiet enim, ut ad utrumque extremum substantia quaedam lanea, instar telae araneae, dependeat, quae & videri & paspari poterit. Quo tempore folia primum nascantur, jucunda est prae reliquis speculatio. In plantis, quae duplicis formae folia protrudunt, quales sunt dulcamarum, cardamine, valeriana, campanula vulgaris & aliae, ea, quae inferius sunt, in ipso semine existere Autor putat, reliqua vero tum nasci, quum semen terrae commissum radices egit, & succum e solo alimentitium attraxit: sed in arboribus & truncis perennibus folia, quae singulis annis proveniunt, actu semper in germine esse, & quidem illo plerumque autumno ibi nasci affirmat, qui vernum tempus, quo arbores Kondent, antecedit. Caeterum cur quaedam plantae folia semper virentia habeant, cur item aliae in hieme etiam crescant & augeantur, id e causis suis accurate deducit Tandem ubi de principiis foliorum agendum est, salia cumprimis nominat, & ea quidem quatuor generum, marina videlicet, nitrosa, acida, & alcalia: haec instar ossium se habere scribit, quae reliquis principiis, quasi carne, vestiantur. Deducit hic cum cura & studio ex istorum salium multiplici figura, quae folii pars ex quovis potissimum constituatur. Hactenus sectio prima, in qua recensenda prolixiores fuimus; reliquas strictim persequi licebit, quoniam ex dictis, quantum Autor curae in re nova & haud vulgari adhibuerit, satis intelligi potest. Sectio igitur secunda de storibus est, quos tribus parcibus constare olim in Anatomia Plantarum 5 observavit. Nunc rariora quaedam adjiciuntur, ac initio de sepimento florum inprimis notatur, quam natura sit studiosa justarum proportionum observatrix, quippe quae foliis floris, foliorum sepimenti numerum vel aequalem, vel duplum constanter subjiciat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
