# Acta eruditorum 1684 78

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, THE ANATOMT OFPLANTS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/78

partes, e quibus constant; 4. varias fermentationes, quas illarum succi subeunt; 5. organa, quibus sapores percipiuntur. Ex his inprimis tertiam & quintam, tanquam causas immediatas considerari debere monet, utpote a quibus saporum differentiae essentiales dependeant. Atque per has saporum differentias notat obiter Autor, specisicam medicamentorum virtutem, toties negatam, si non demonstrari, saltem probabilem reddi: consentaneum enim esse, medicamentum corporis partem unam, altera intacta, afficere, cum id in ore ac partibus contiguis a saporibus fieri appareat. Appendicis loco quaedam de odoribus subjiciuntur, qui uti organa parum ab organis saporum distantia, ita & causas fere easdem habent. Relinquit tamen hanc partem Autor ab aliis perficiendam. Lectionis ultimae titulus est de solutione salium in aqua. Hujus pars prior confirmat illam sententiam, quae asserit, posse in aqua quae ad satietatem salium speciem unam imbibit, alius speciei sal sine ignis ope sola agitatione solvi, quod ipsum superimpraegnationem Autor appellat, & inde conclusionis loco deducit, atomos ipsas salium, vel saltem illas particulas, in quas ultimo in aqua sal quodvis solvitur, diversas obtinere figuras, atque hinc fieri, ut unum genus salium non possit perfecte omnes aquae poros implere, sed aliquas ab alio genere implendas relinquat. Pars posterior affirmat, per solutionem salium in aqua spatium aliquod acquiri, & id quidem modo majus, modo minus. Quantum autem praecise acquiratur, id ex salium singulorum natura ac figura partium, ipsorum etiam spatiolorum in aqua, capacitate Aucor investigat. Ex his omnibus, quae de salium insinuatione in aquam, & de augmento, quod hinc aqua recipit, dicta sunt, non tantum specifica quorumvis salium gravitas, sed & vera causa facile, Autoris ductu, cognosci potest, cur Mercurius in barometro adscendat ac rursum delabatur? Nam quod ad hunc motum attinet, non dependere illum a solo aeris incumbentis pondere, clare hinc patet, quoniam Mercurius, postquam colligentibus se vaporibus, in tubo adicendit, non tum demum delabitur, quum pluvia in terram decidit, sed manente omnino eadem aeris, vaporibus impraegnati, quantitate, pluviam pluribus horis, nonnunquam diebus, ante praesagit. Genuina igitur ejus ratio ex majori minorive aeris pressura petenda est.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
