Latin
SERENISSIMARUM CELSITUDINUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 8
Unproofread scanNot analysed yet
Quae insuper alia memoratu digna Vir doctissimus habet, (habet autem quamplurima) apud ipsum videantur. Illud unicum placet sub finem adjicere, quod in signatorio annulo Caroli I Angliae quondam Monarchae observavit: videlicet, cum aliorum regum omnium, inde a Wilhelmo Conquestore, sigilla perpetua observatione Reges equites ad dextram intuentis tendentes exhibeant, solius Caroli I sigillo Regem equum sinistram versus, ac in adversam adeo partem, agentem referri. ε72 ρoλi γῆτιο ρὰ λλη ῆν hoc est: Pera Rabbinica in Legem: quam composuit R. Ruben ben R. Hoschke Sacerdos. oibs om Edita in Synagoga Wilhelmersdorfiana, Anno nONi. e. 441. supputationis minoris. in fol. CUm sua in universum Bibliorum Codicem Collectanea Medraschica ex antiquis Hebraeorum libris conquisita duobus ingentibus voluminibus, titulo D 7Jalkut, h. c. Perae Rabbinicae, rariores omnis generis nummos, rotundos &accisos, cupreos &aereos, argenteos &aureos complexae, circa finem seculi superioris Cracoviae edidisset celebris ille Synagogae Francofurtanae Darschan, R Schimhon; &ea quidem a suo nomine z ()Jalkut Schimhoni, i. e. Peram Simeoneam denominari cupivisset; non alio tamen, quam solo Jalat titulo in Judaeorum pariter &Christianorum scriptis laudata hactenus novimus. Neque enim erat, cur Simeonéam dicerent, quando alius ejus tituli liber nondum extabat; &quamvis ante hos quatuor &viginti annos &ri vo) Jalkut Chadasch, h. e.