Latin
NATURELLE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 84
Unproofread scanNot analysed yet
De tunicis autem ventriculi humani agens, quando nerveam extimam vult ac musculosae superinstratam, eam cum communi alias dicto involucro oppido videtur confundere, contra unanimem Anatomicorum non minus consensum quam autopsiam, interiorem rugosam pro unica, glandulosa scilicet, venditans. Quod in ventriculi cavo alimentorum continetur menstruum, e triplici liquore effatur compositum, uno sulphureo ac spirituoso a cerebrò per nervos transmisso, reliquis duobus salinis plus minus acidis, tum e salivalibus glandulis, tum glandulosa Ventriculi tunica, adportatis. Ab ipsis horum acidis spiculis membranas Ventriculi ac nervos vellicantibus, famen excitari pronunciat, quibus si particulae bilis alcalicae volatiles praevaleant, accendi sitim existimat, cui restinguendae potus frigidus ratione nitri contenti utplurimum sit aptissimus. Hinc omnem, quem Pancreatico succo &Bilioso adjudicat usum, ratione acidi &alcali explicat, vulpeculam tamen marinam, &fortassis solam, esse contendens, quae, ob levem succi pancreatici aciditatem, acida gaudeat bile. In extima renum superficie acidum pariter aliquod collocat pro parte sanguinis serosa, instar seri lactis, praecipitanda; quae ne in minutis postmodum canaliculis, in pelvim desinentibus, patiatur coagulum, partim ab externa tunica adiposa, partim a calore sanguinis interno, partim denique &omnium maxime a sale quodam ammoniaco, renum interiora replente, impediri dictitat. Ipsam tandem Nutritionem ita explanat, ut partibus duris salinas sanguinis particulas, phlegmatis aliqua portione evaporata crystallisatas, mollibus autem partibus sulphureas ejus moleculas, digestione praevia in ipsarum interstitiis inspissatas, nutrimenti potissimum loco esse statuat. Salina caeteroquin sanguinis corpuscula eadem cum Levvenhockii microscopio observatis quadrangularibus reputat, sulphurea vero coincidere censet cum hujus sphaericis, ideo rubicundis, quod omnia ejusdem fere magnitudinis circa proprium axem volutenter. PRO