Latin
ISAACI BARROVV, MATHEMATICAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 85
Unproofread scanNot analysed yet
Huic enim muneri, dimissa Graecarum literarum doctrina, cui eo usque praefuerat, primum admoveri se passus est, cim Henricus Lucas, vir Nobilis (qui Illustrissimo Comiti Hollandiae, tum Academiae Cantabrigiensis Cancellario, a secretioribus literis consiliisque, tantae clientelae beneficio ad amplas opes provectus erat,) studiis mathematicis, in Academia dicta hactenus jacentibus, suppetias laturus, ultimae voluntatis tabulis mathematicam professionem decreto simul liberali stipendio instituisset, Quanquam autem Lectiones istae generalia tantum ἐξωτερικά &velut prolegomena Matheseos, aliis fere neglecta, aut incultius &perfunctorie tradita, complectantur, vestibulum enim duntaxat, mathematicis disciplinis praestruendum, inpraesens condere Autor instituit: sunt tamen toto earum decursu eruditionis non proletariae aut obviae sparsi passim flores, qui judicium Autoris aere &maturum, profundamque Philosophiae veteris cognitionem satis produnt. Genius porro Matheseos, vis &praestantia demonstrandi, intima adeo scientiae hujus ratio, ita hic explicatur, ut non tam in vestibulo, quam ipsis penetralibus Lector constitutus sibi videri, eadem haec certe tanto dein consultius occupare possit. Optandumque est, ut caetera hujus argumenti, quorum spem haeLectiones in ipso statim limine fecerunt, &in quibus desinunt, propediem subsequantur. Ipsa Lectionum partitio minus operosa sub manu nata videtur. Excussa enim Matheseos &mathematum appellatione, eaque ex communi usu temporum illorum, quibus apud Graecos coli Mathesis, &sola in scholis tradi coepit, derivata, objectum eidem ex communi sententia magnitudinem &multitudinem tributum, eandemque in puram &mixtam, quarum partium rationem luculentis exemplis declarat, distinctam esse enarrat. Distinctius deinde divisiones veterum, Pythagoreorum, Platonis, &Gemini prosequitur, &quid in hac aliisque fere omnibus recentiorum desideret, strictim innuit. Propria vero &peculiaris circa hoc caput Autoris sententia est: non aliam reipsa quantitatem existere, diversam ab illa, quae magnitudo aut quantitas continua dicitur: hanc proinde solam Matheseos objectum merito reputari, cujus ea generales inprimis proprietates, tum species proximas, &congruas passiones inquirat &demonstret: hinc Mathesin omnem Geometriae terminis contineri &circumscribi: mixtas vero mathematicas, utut suo unaquaeque modo (quem per singulas eundo scite exponit) ad mathematicam dignitatem titulumque adspiraverit, Geometriae verius exempla esse, quam partes Matheseos, quippe quae post exutas particulares circumstantias, admissasque fundamentales suas hypotheses, evadant pure geometricae; pro naturalis autem scientiae partibus habendas, totidemque esse (nisi adjunctione mere ποιήτικων, quales Pictura, Sculptura, Statvaria, Architectonica, hisque affinium artium augendus sit numerus) quot sint Physicae ipsius; adeoque mathematicam vulgo sic dictam Physicae coextendi; Algebram etiam vel facultatem analyticam (quatenus à Geometriae &Arithmeticae pronunciatis distincti quid innuat) non magis ad Mathesin, quam ad Physicam, aut Ethicam, aut quamvis aliam scientiam videri spectare; esseque duntaxat Logicae partem, seu modum ratione utendi circa quaestionum solutionem, inventionemque aut probationem conclusionum, &ob hoc instrumentum mathematicae, ut contradistincta illi Synthesis.