Latin
ISAACI BARROVV, MATHEMATICAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 87
Unproofread scanNot analysed yet
Ex junctione autem Arithmeticae &Geometriae maxima in rem Matheseos commoda derivari. I enim perspectum iri, nullum Geometriae vel axioma generale, vel specialem conclusionem, non etiam Arithmeticae simili ratione convenire, nihilque vicissim de numeris enunciari posse, quod magnitudinibus non pariter accommodetur: unde eum eximia lux utrique sit affulsura scientiae, tum ingens proventurum compendium, sublata causa, eadem theoremata aut problemata supervacanee repetendi, diversimodeque solvendi. II utrique etiam lautum accessurum incrementum, iisdem subsidiariam operam sibi mutuo commodantibus: Geometria, theorematis circa numeros facilius reperiendis; Arithmetica, perspicue explicandis muniendisque circa magnitudinem demonstrationibus. III manifestum evasurum, contra quam magni Vir, sed infelicis ingenii (Hobbesium innuere videtur, qui tr. de ratione motuum &magnitudinum p. 152. arithmeticum calculum a geometricorum problematum examinatione arcendum esse pronunciavit, idque aliis locis plurimis probare annisus est) non dubitavit asserere, nullum ratiocinium geometricum valere, cum arithmetico calculo non exquisite consentiens; &proinde commissos in Geometria paralogismos posse per computationem arithmeticam ut facillime, ita certissime justissimeque examinari &refelli. Proinde nec inconsulte fecisse Euclidem, quicquid Ramus obstrepat, geometricis elementis arithmeticas inserendo speculationes, meriturumque egregie de utraque, qui commodam in Geometria, ubi Quintiliano indice antiquitus videatur obtinuisse, sedem assignaverit Arithmeticae. Rejecta dein mathematicarum in theoreticas &practicas scientias divisione, tanquam non diversas, sed unius scientiae diversos respectus innuente; modum quo circa objectum suum mathesis versetur, explicat: eum scilicet, quem quaeque scientiae, quoad ejus fieri possit, affectent, at qui ipsius tantum non proprius &peculiaris habeatur, demonstrativum.