# Acta eruditorum 1684 88

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ISAACI BARROVV, MATHEMATICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/88

Quo nempe res suscipiantur contemplandae, quarum in animo distinctae & clarae sint ideae; propriis, adaequatis, & invariatis nominibus designatae: ad indagandas affectiones, & veras conclusiones construendas notissima tantum, certissima, & paucissima axiomiata praemittantur; paucissimae item hypotheses, & rationi summopere consonae, nec a quoquam mentis compote recusandae, praestruantur: generationes etiam sive causae adsignentur facillime intelligendae, & promte admittendae: ordo observetur exquisitus, qui propositionem quamque liquido inferat ex prius positis & probatis: rejiciantur denique omnia, utcunque verisimilia & speciosa, quae dictis legibus colligi deducique nequeant. Atque haec omnia ut exemplis ex mathesi depromtis, nec incuriosa inter ipsam & caeteras scientias antithesi instituta firmat; sic mathematieorum ratiociniorum certitudinem, evidentiam, necessitatem & praestantiam ab adversantium, Pyrrhoniorum, Εφεκτικῶν, Epicureorum, & recentiorum quorundam Peripateticorum illationibus & offutiis acri diligentia vindicat; deque variis modis, quibus sua propositionibus mathematicis constet certitudo, argute disserit. Post, ipsos syllogismos seu demonstrationes mathematicas aggressus, de partibus earum integralibus, praemissis & conclusione, dicere instituit. Illarum, quae vel prima principia sint, vel ab his continua serie derivatae conclusiones, naturam, originem & veritatem generatim contemplatur; hanc etiam hypothesibus, definitionibus & axiomatis inspecie explicatius adstruit; indeque omnis scientiae naturalis originem, & genuinam methodum a primis usque cognitionis fontibus ratiocinandi, sic enunciat: mentem ex observatione rerum objectarum occasionem arripere similes ideas compingendi; quas, cum clare percipiat convenire rebus quae possunt existere, affirmet & supponat; tum affingendo & appropriando eis vocabula, definitiones efformare; ex his, quomodocunque versatis & comparatis inter se, consequentias elicere, & theoremata condere; e quibus in certa systemata coagmentatis conflentur particulares scientiae. Ultima διασκέψει tres principiorum mathematicorum constituit species: Hypotheses, (Postulata) Definitiones, Axiomata: ita ut priores duas faciat principiorum simpliciter primorum, sive in nulla scientia demonstrabilium, tertiam vero ex prioribus per syllogisticam consequentiam emergentem: sive ex iisdem in aliqua superiore praecedanea, sive in ipsa, in qua axiomatis dignitatem sustinet, scientia deducatur. Hanc τριχότομιαν adducta Aristotelis sententia firmat; non tamen sine gravi in ipsum, Proclum, Ramum, & Rivaltum Archimedis interpretem, aliud principii genus, επιταγμάτων sive subsidiorum, ex perperam intellecto Archimedis textu condentem, stricta censura.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
