Latin
ULRICI HUBERI AUSPICIA DOMESTICA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 89-2
Unproofread scanNot analysed yet
ULRICI HUBERI AUSPICIA DOMESTICA Exercitationum, quibus otium, quod Illustres Frisiae Ordines ei apud Academiam suam fecerunt, occupare constituit. Accedunt amoeniora quadam alia. Franequerae apud Johannem Gyselaar, 1682. in 8. QUanti olim eloquentiae studium Jurisprudentiae junctum aestimatum a Romanis fuerit, vel elogia JCtis nonnullis data poterunt esse argumento. Non solum enim Pomponius Trebatium cum Cascellio comparans, illum hoc peritiorem, Cascellium vero Trebatio eloquentiorem fuisse commemorat; sed &Cicero de L. Crasso &Q Scaevola acumine &juris scientia atque dicendi ornatu aequalibus scriptum reliquit, illum pro eloquentium juris peritissimo, hunc autem pro juris peritorum eloquentissimo fuisse habitos. Dubios nos relinquit praesentium Auspiciorum domesticorum, in quibus celeberrimus Huberus specimina orationum quarundam exhibet, cum scriptis ejusdem reliquis collatio, utrum ex his Crassi &Mucii elogiis ipsi aptemus. Sive enim Crassi virtutes consideremus, cui Tullius IXXX