# Acta eruditorum 1684 92-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ULRICI HUBERI AUSPICIA DOMESTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/92-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/92-2

salium fossilium, qualia sunt quatuor magis cognita, Vitriolum (viride e pyrite ferreo natum,) Alumen, Sal commune, Nitrum, (alias Sal petrae & halonitrum;) quibus adjungit minus cognitum quintum, Salsive Nitrum Calcarium (aliis Murale dictum) quod fere e lapide calcario, tam crudo quam cocto, in parietibus vetustissimis aedificiorum sponte nascitur. Vitrioli crystalli maturae perpetuo ex utraque parte acuminatae sunt, & ex decem planis lateribus inaequalibus constant: scilicet, ex quatuor mediis planis pentagonis, & ad singula quaeque extrema acuminata, terna plana triangula habent, uti Figural. exhibet.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
