# Acta eruditorum 1684 96

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ULRICI HUBERI AUSPICIA DOMESTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/96

Si vero eadem aqua in pyriten destillat, donec atramentosa cum gallis fit, exhibebit salem immaturum in crystallos multorum laterum concrescentem more aluminis, & subviridem. Eaedem stiriae temporis spatio colore & consistentia perfectae, in vitrioli maturi crystallos tandem abeunt. Quod experimentum in aere fieri debet: nam ex pyrite sub aqua servato vix ullum sal extrahetur, certe nihil vitrioli generabitur. Quibus stabilitis, de Vitrioli generatione aliter opinatos Helmontium, Du Clos, aliosque confutat c. 6; & c. 7. ostendit, vitriolum maturum in aquis medicatis Angliae raro aut nunquam reperiri, pyriten autem, qui in aere in merum vitriolum propria germinatione ex toto convertitur, ut ante demonstratum, eundem ipsum lapidem sive metallum sub aquis atramentosis ex tota natura fieri spiritum sive halitum sulphureum, Ochramve. Pyritae & lapidis calcarii halitibus, intra aquas fontium quorundam ligna crassa facile penetrantibus, petrificationem adscribit cap 8. Ab iisdem vaporibus thermas Anglicas calere satagit evincere, rejectis aliorum sententiis cap. 9. Pluviarum materiam non solum aquas a calore Solis exhalantes, sed etiam omnium animalium, plantarum ac maxime salium subterraneorum, praecipue pyritae & lapidis calcarii vegetantium halitus facere docet cap. 10. mentione simul facta experimenti de alga in aqua marina facti, quo aquam dulcem & potabilem elicuerit. Fontium ex sulphure foetentium rationem exponit cap. 11. Exercitationem suam finit examinando varia, quae fontes medicati Angliae ab Anglis scriptoribus comprehendere dicuntur, cap. 12. Posterioris vero exercitationis, de utilitate & effectibus fontium medicatorum Angliae in corpora humana, edendae spem nullam certam facit. VVILHELMI MOMMAE OECONOMIA TEMporum Testamentaria triplex, & Praelectiones Theologicae. Amstelodami 1683. in 4. SCripserat hic Momma anno 1662, cum Theologiae cultorem indefessum Lugduni Batavorum ageret, disputationem de Oeconomia Temporum, inque ea, quomodo Deus olim locutus sit egeritque cum Patribus πολυμερως καὶ πολυτρόπως, in postremo autem dierum nobiscum in Filio, Hebr. II. luculenter ostenderat, praeside non alio in tuenda illa usus, quam cui unice adhaerebat, & cujus scripta diurna nocturnaque versata manu in succum sanguinemque converterat h. e celeberrimo illo Reformatorum Theologo D. Johanne Coccejo.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
