# Acta eruditorum 1684 97

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ULRICI HUBERI AUSPICIA DOMESTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/97

Ea disputatio, uti sereno a multis vultu excepta, ita mox recusa est, autore inscio & tale quid nihil opinato. Rogatus autem anno 167O, cum Belgium tanquam patriam alteram invisisset, ut disputationem eandem tertia vice, sed auctam illustratamque emitteret, ad domesticos reversus lares mox manum admovit operi; sed novum hoc opus ob magnam rerum varietatem, quae se undique offerebat, justam disputationis molem excessurum praevidens, semota disputatione plenum composuit tractatum, inque illo pro dignitate materiae egit de periodis Ecclesiae, deque vicissitudine dispensationis coelitus circa illam observatae. Id omne in tres dividendum libros censuit; quorum primus Ecclesiam inde a lapsu ad introitum usque Israelitarum in Aegyptum; secundus ab exitu illorum ex Aegypto usque ad Christum natum; tertius à nato Christo usque ad consummationem seculi describeret. Quia autem unum volumen tres libros illos sic divisos capere commode non poterat, priores duos in unum redegit, tertioque secundum destinavit, Ecclesiae in eo fata ab excessu Apostolorum ad fines usque mundi continuo filo deducturus. In volumine primo, quod 1672 prodiit, exorsus est a Genesi, & quicquid post lapsum primorum parentum ad Josephum usque in Aegypto exaltatum accidit, illustrissima quaeque de Christo oracula, vitas virtutesque patriarcharum, peccata illius seculi & delicta, divinasque admonitiones, castigationes ac poenas in illo enarravit. A Genesi perrexit ad Exodum, inde ad Leviticum, Numeros, Deuteronomium, & nihil quicquam in illis observatu dignum notare atque illustrare intermisit; insignes praecipue mutationes tum in Ecclesia, tum Politia, populi defectionem a foedere, a cultu, a fide patrum, & severam tandem rejectionem, seu captivitatem tum decem tribuum, quae in Assyriam, tum duarum, quae in Chaldaeam sunt abductae, recenset. Extraxit etiam ex vaticiniis Prophetarum compendium doctrinae de Christo θρανθρώπῳ, & quis populi in captivitatem Babylonicam abducti stat, atque Iis.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
