Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 98
Unproofread scanNot analysed yet
ACTA ERUDITORUM atque conditio; quae item Judaeorum ex captivitate illa reversorum ad nativitatem usque Christi sub Regibus Persis &Macedonicis vel Syris, nec non Romanorum imperio fata fuerint, scite atque erudite exposuit. Emissis libris duobus hisce de statû &conditione Ecclesiae, quae ante Christi in carne manifestationem in terra militavit, agentibus, restabat tertius de Ecclesia per Christum exhibitum collecta. Sed cum &hunc ob fertilissimum rerum variarum cornu in duo volumina diviserit, prius in lucem emisit anno 1673, reliquaque in aliud volumen reservavit. In hoc primum egit de aeterna Christi divinitate &de admiranda ejus incarnatione, deinde de Christo prodeunte in publicum &officii suscepti munia exequente, de passione ejus &morte, &denique de ejusdem gloriis. A Christo progressus est ad Acta Apostolorum, &difficilia pulchraque hac occasione omnia in libro, cui titulus Acta Apostolorum, occurrentia delibavit; peculiari etiam capite benedictiones ac praerogativas Ecclesiae novi testamenti exposuit, caputque tandem, coronidis quasi vicem, de Regimine, quod Christus observandum in Ecclesia usque ad finem seculi instituit, subjecit. Huic volumini commode subjungi poterat illud, quod promiserat, posterius. Nam in illo de iis, quae Spiritus S. post Christum &Apostolos in Ecclesia eventura praedixerat, agere, historiam etiam compendiosam seculorum omnium a temporibus Christi &Apostolorum componere, inque ea incrementa Ecclesiae &decrementa, haereses, synodos, ortum progressumque mysterii iniquitatis ostendere; quin &consummationem seculi, statumque Ecclesiae gloriosae ac triumphantis in coelo, qui abolito mundo habitoque extremo judico futurus est, describere proposuerat. Sed filo vitae spe &opinione citius abrupto, pertexere &hoc Oeconomiae suae filum D. Momma non potuit. Quanquam autem ultimum huic labori complementum ab Autore non fuerit additum, vel addi potius ob subitaneam ejus mortem non potuerit, denuo tamen, quicquid illius ante decennium emiserat, Amstelodami anno superiore prodiit, idque non emendatius tantum ac nitidius, sed &priore editione longe auctius. Accesserunt enim huic editioni Praelectiones Autoris Theologicae, sed posthumae ultimaque illius manu destitutae, quarum priores VIII sunt de adventus Schilo, ad Genes. cap. 49, v. 10, quibus professionem Theologicam in Athenaeo Hammonensi exorsus est; posteriores CXXIII de variis Theologiae capitibus, quorum series lectionibus ipsis est praemissa.