Latin
SERENISSIMARUM CELSITUDINUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 ix
Unproofread scanNot analysed yet
LRUDI TORUM publicata Lipsiae Calendis Januarii, Anno MDC LXXXIV. A GENEALOGICAL HISTORY . deorqius Nenric. of the Kings of England, and Monarchs of great &esian Mipf. &c. 9. Psfeob. Britain, from the Conquest Anno 1066, to theyear 1677. b) Francis Sandford, Esqu. Lancaster Herald at arms. hoc est: Historia Genealogica Regum Angliae &Monarcharum Magnae Britanniae, ab anno 1066, usque ad annum 1677. Auctore Francisco Sandfordio, Armigero, Feciali Lancastrensi. Londini, 1683 in fol. Apud Rich. Chisvvel. Ulum absque genealogicae artis cognitione omnis historia obscura sit ac imperfecta, probari utique, ac quovis landum A genere cohonestari merentur, qui non tantum animum ad 6ejus culturam conferunt, sed &ita in ea versantur, ut aliis prosint. Quo nomine plurimum literatus orbis debet Francisco Sandfordio, Anglo, qui Regum Gentis suae stemma ac surculos tanta cum cura perquisivit, ut jam in Anglicae historiae ea parte, quae in Wilhelmo Conquestore principium ducit, nihil amplius tenebrarum aut caliginis, quod animum veri cupidum abducere vel morari possit, superesse videatur. Dividit vero opus hoc suum, figuris aeneis nitidissimis, quibus Regum effigies, eorundemque &aliarum illustrium personarum sigilla, arina, epitaphia, ac monumenta alia exprimuntur, egregie exornatum, Autor in libros septem; quoniam ipsa Regum sibi succedentium series totidem periodis commode includitur. Cujusque Monarchae res gestas succincte, ac tribus quasi verbis recenset, ortus autem imprimis ac propagines, a rerum Anglicarum Scriptoribus plerumque negligentius traditas, diligenter ac late persequitur. Itaque non eos tantum, qui regnum tenuere, memorat, sed quoscunque è regia stirpe oriundos vel olim Anglia habuit, vel hodieque habet.