# Acta eruditorum 1700 100-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/100-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/100-2

Picum Mirandulanum Comitem eruditissimis hujus seculi scriptoribus merito annumerat: ordine quoque recenset tredecim propositiones, ob quas haereseos nota illi inusta sit, additque earum explicationem, & rationes quibus eas defenderit. Johannem Franciscum Picum, Johannis Pici ex fratre nepotem, patruo ingenii acumine, solertia, ac subtilitate dictionisque elegantia, & nitore, multum inforiorem esse contendit. Marsilium Ficinum ab Hieronymo Savonarola ad sanctiorem vitam traductum, refert: & de ipso denique Hieronymo Savonarola ita verba facit, ut inde facile intelligere liceat, de sanctitate & innocentia, a multis impugnata, Auctori nullum superesse dubium. Sed mittimus cetera. Delibanda quoque nobis nunc nonnulla essent ex iis, quae de doctoribus Graecae Ecclesiae, itemque conciliis reliquis hujus seculi, ut & haeresibus ac erroribus praesertim a Facultate Theologica Academiae Parisiensis damnatis, disserit; sed provocat potius nostram industriam Dissertatio, quam tomo huic subjungit Auctor clarissimus, de auctore libri de Imitatione Christi, cui paulo diutius immorari, Lectori forte non ingratum fuerit. Nemo quippe tam ignarus est rerum in orbe erudito gestarum, ut certamina ob libri hujus auctorem a viris doctissimis, integrisque ordinibus suscepta, ignoret. Et Auctor quidem omnem controversiae hujus seriem primo justo ordine exponit, ex quo eam paucis repetere, opera fuerit pretium. Praetulisse namque initio huncce librum refert nomen Bernhardi, inde mox Gersonis, mox Thomae de Kempis. Post Baldii editionem A. 1520 luci publicae expositam, a plerisque Thomam de Kempis pro ejus auctore fuisse habitum, nemine fere repugnante, donec sub initium hujus seculi lis hac de re moveretur. Et primo quidem in Hispania Petrum Manrique. Thomae Kempensi byGoogle pensi cum ideo abjudicasse, quod Bonaventura in suis Collationibus libri hujus injecisset mentionem, quem tamen constaret esse mortuum, priusquam natus esset Thomas de Kempis. Secutos fuisse hanc sententiam nonnullos ex Hispanis, quibus deinceps accesserit Rossignolus Ordinis Jesuitarum sacerdos, qui ex codice quodam manuscripto, quem apud Jesuitas Aronae commorantes inspexerat, probare annisus fuerit, auctorem libri hujus esse Johannem Gersen seu Gessen vel Gesen, Abbatem Ordinis Benedictini. Huic se opposuisse Rosvveidam Jesuitam Belgam, qui edita A.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
