Latin
Cap. IV
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 102
Unproofread scanNot analysed yet
simulque ad quatuor codicum manuscrigtorum, qui Romae essent, nomenque Gersenii hujus praefixum haberent, provocabat. Richelius ne temere definire quicquam hac in lite videretur, a viris doctis codices illos inspici voluit, ut num res ita se haberet, uti Tarissus narraverat, edoceretur. Pluribus aucteritate Cardinalis Bagnii cura ista demandata fuit (ex mente quippe Auctoris haec narramus) quos inter etiam fuit Gabriel Naudaeus. Hic cum accuratius codices istos perlustrasset, tandem deprehendit, nullum causae Benedictinorum hinc afferri praesidium posse: nec etiam quatuor manuscripti codices, ut Tarissius asseveraverat, sed tres tantum Romae asservabantur &quidem iidem quos Valgravius produxerat, quarto autem loco accedebat Veneta libri hujus editio eidem Valgravio laudata. Naudaeus itaque cum hoc retulisset, instrumento solenni hoc ejus confirmare testimonium, quod antea visum illis fuerat, minus consultum duxerunt, quibus hoc negotium erat datum: ipse tamen ut rem omnem deprehendisset, litteris a Vincentio Galeotto more recepto confirmatis, perscripsit ad Puteanos fratres. Haec dum Romae agebantur, in Gallia Sirmondus auctoritate codicis manuscripti, qui in collegio Jesuitarum extabat, fultus librum istum antiquiorem esse, quam ut Thomam Kempensem agnoscere posset auctorem, contendebat: Dionysius contra Petavius, argumento ex styli ratione ducto, Thomae hunc librum vindicabat, ceterisque difficultatibus jam abunde satisfecisse Rosvveidam arbitrabatur. Quae sane doctorum virorum dissensiones effecerunt, ut Richelius, nullo addito auctoris nomine, librum imprimi juberet. Naudaei tamen auctoritas tanti non fuit Benedictinis, ut non Cajetanus Abbas in sententia persisteret, denuoque Apologiam pro Johanne Gersenio, cum nova libri editione, vulgaret, Romae A. 1644 impressam. Sed Cajetanum rursus Simon Werlinus A. 1647 refutavit, sicut jam A. 1641 idem Valgravium refutaverat, licet liber contra Cajetanum scriptus demum A. 1649 prodiret. Eodem tenitempore Fronto dissertationem suam recudi fecit, testimoniumque Naudaei de codicibus MStis Romanis illi inseruit, &hoc ipso velut classicum cecinit, &ad praelium viros doctos denuo evocavit. Namque statim Robertus Quatremarius de Congregatione S.