Latin
Cap. IV
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 103-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mauri ad Frontonis Dissertationem respondit, atque Naudaeum perfidiae tum in examinandis, tum in tractandis codicibus istis MStis accusavit: in suspicionem namque eum adducere conatus est, ac si codices istos, dum ad perlustrandum illi concessi sunt, ipse depravasset. Huic accessit Franciscus Valgravius, qui eidem Frontonis Dissertationi responsionem opposuit, &eandem quoque contra Naudaeum repetiit accusationem. Naudaeus itaque gravissimi criminis exprobratione irritatus, non tantum armis, quibus pugnare eruditi consueverunt, depellere hanc calumniam consultum duxit, sed ad magistratum quoque rem detulit, ut petulantiae suae promeritas darent poenas, qui existimationi ejus aeternum inussisse dedecus videbantur. Et hactenus vicit in hoc judicio Naudaeus, ut adversarii ejus delere verba, quibus famam ejus lacessiverant, juberentur, simulque prohiberetur sub nomine Johannis Gersenii librum imprimere, permitteretur contra Thomae Kempensis ei praefigere nomen. Interim Fronto tum Valgravio, tum Launoio (hujus enim de auctore hujus libri tractationem, qua pro Johanne Gersenio contra Thomam Kempensem sententiam pronunciaverat, recudi fecerat Valgravius) nonnulla reposuit. Naudaeus autem editis variis tum Latino, tum Gallico idiomate libellis, causam suam acriter egit, praesertim in Cajetanum Abbatem calamum strinxit, in causae, ut vocat, Kempensis correctione, nec mitiorem se praebuit erga Launoium in Velitatione Kempensi. Paulo modestior eo fuit Thomas Carreus Anglus, qui eodem tempore pro Thoma a Kempis in arenam descendit, in libro cui titulum fecit: Thomas a Kempis a se ipso restitutus. Atque hunc sane inter doctissimos Thomae defensores referendum esse Auctor censet. Ceterum Fronto quoque novis excogitatis rationibus iterum in scenam prodiit, nec defuit sibi Launoius, sed Frontoni librum opposuit: Vanquallius autem cum Marillacio congressus est, &quae hic pro Johanne Gersenio dixerat, diluere conatus est. Sed Canonici tamen regulares victoriam ad sua transiisse castra non dubitabant, postquam publico decreto, ut antea diximus, sancitum esset, ut sub nominomine Thomae de Kempis imposterum liber iste imprimeretur; hinc Triumphum Thomae de Kempis ediderunt auctore Denosio, itemque alium librum Gallico idiomate scriptum, titulumque praeferentem: La Contestation touchant? Auteur del Imitation de J. C. cui in dissertatione quadam Gallica Launoius quaedam reposuit.