Latin
NOVUM ITALIAE ITINERARIUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 104-2
Unproofread scanNot analysed yet
in Italiam peregrinationes suscipiunt, consuleret probe, ducemque fidum ac industrium se praeberet, hoc inprimis tempore, quo ad Jubilaeum Romae celebrandum homines undique incredibili Neque vero temere Itinerarium aliud Italinumero confluunt. cum reperietur, quod illuc commeantibus majori esse possit usui. Deprehendas enim in illo omnium Italiae provinciarum urbiumque descriptionem accuratam; designationem porro viarum publicarum, per quas penetrare in illam, ac perlustrare universam, urbesque singulas quisque obire quam commodissime queat; indicem denique eorum omnium, quae in quaque urbe observari a curiosis viatoribus mereantur, in templis, monasteriis, palatiis, museis, bibliothecis obvia. Ut adeo nulli dubitemus, quin diligentissimus Deseinius noster utilissimo hoc opere gratiam omnium, qui Italiam invifere cupiunt, sit demeriturus. GRATH FALISCI CYNEGETICON, CUM POEMATIO dognomine M. M. Olympii Nemescani Carthuginensis. Nocis perpecuis variisque Luctionibus adornavit THOMAS JOHNSON. Londini apud Car. Harper, 1699. in 8. Plag. 14. CYnegetica haec opuscula in lucem primus protraxit Actius Cannazarius, ex Gallia, ubi vetustum &Longobardicis literis scriptum codicem eorum nactus forte fuerat, in Italiam allata, nec multo post Pauli Manutii typis A. 1538 excusa.