# Acta eruditorum 1700 105

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, NOVUM ITALIAE ITINERARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/105

Tametsi vero in isto argumento exornando Gratius aeque ac Nemesianus ab Oppiano, qui Κυνηγστικὰ non minus quam Ἀλιευτικὰ Graeco carmine complexus est, longe fuerint superati, ut Julius Caesax Scaliger etiam libro V Poëtices plebejis eos Poëtis, uti Oppianum divinis, accensere non dubitaverit: laudem tamen omnino merentur, qui, ut Latini etiam hi Cynegeticorum Scriptores, e quibus Gratium saltem Augusti aevo vixisse, ex Ovidio, qui ejus in ultima Ponticorum elegia meminit, palam est, (nam Nemesianum recentiorem multo esse, non diffitemur) doctorum manibus versari Nam & Caspar Barthius cum possent, industria sua effecerunt. animadversionibus suis opuscula haec Hanoviae A. 1613 excudi curavit, & suis eadem notis illustrata Lugduni Batavorum A. 1645. Jannes Vlitius edidit: Gratii etiam libellum Chr. Wase dignum cenfuit, quem in Anglicam linguam transfusum, adjectis notis nonnullis, Londini A. 1654 publicaret. Neque id silentio hic praetereundum, quod Gerb. Job. Vossio in libro de Poetis Latinis fuit observatum, & ex Hincmari Rhemensis Archiepiscopi ad Hincmarum Laudunensem epistola quadam comprobatum, Nemesiani opusculum jam temporibus nepotum Caroli M. ante annos octingentos in scholis praelegi consuevisse. Itaque quis vitio vertat johnstono doctissimo, quod Cynegeticorum horum editionem novam, & prioribus quidem multo accuratiorem adornare constituerit? Qua in re landando utique studio versatus sic est, ut opusculorum editiones omnes, quas quidem comparare potuit, conferret; scriptores insuper alios, Xenophontem utrumque, Oppianum, Pollucem, Plinium consuleret; Criticos etiam rariores, Salmasium, Turnebum, Gronovium, (cui quidem plurimum tribuit,) Vossium, Heinsium aliosque recenseret; atque his adminiculis instructus Gratium atque Nemefianum daret & emaculatissimos, & amplissimis tum suismet, tum aliorum annotationibus illustratos. Adjecit vero & opuscula tria alia, tum quod ab argumento non essent aliena, tum quod dudum σπ σσ - N. III. ACTA

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
