Latin
Cap. IV
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 106
Unproofread scanNot analysed yet
Et Johanni quidem Gersoni non tantum multos codices favere, sed in Francia quoque &Italia per duo integra secula, decimum quintum &decimum sextum, omnium consensu eum pro libri hujus auctore fuisse habitum: sed obstare ei primo diversitatem stili, tum quod Monachus non fuerit, qualem tamen auctorem libri fuisse constet. Sed illos quoque nullo fundamento niti, qui Gersenium aut Gessenium pro Abbate Vercellensi Ordinis Benedictini venditent, cum in codice Aronensi tantum Abbas vocetur, in ceteris autem codicibus nunquam ne Abbatis quidem nomen compareat: denique non posse definiri autumat, num in codicibus manuscriptis nomina Gesen, Gessen, Gersen, Academiae forte Parisiensis Cancellarium Gersonem, aut alium quendam, &praesertim Abbatem dictum designent. Atque ex his omnibus concludit, post tot disceptationes, incertum adhuc manere, quis sit libri hujus auctor.