# Acta eruditorum 1700 108-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/108-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/108-2

REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE HISTORIA, IN QUA PRAETER IPSIUS ACADEMIAE ORIGInem, & progressus, variasque dissertationes, & observationes per 30 annos factas, quam plurima experimenta & inventa cum Physica, tum Mathematica in certum ordinem digeruntur. Auctore JOANNE BAPTISTA DU HAMEL, ejusdem Academia Socio, & Exsecretario. Parisiis apud Stephanum Michallet, 1698, 4. Constat 2 Alph. 7Plag. Uatuor in libros egregium hoc opus, quod quidem paulo serius ad nos pervenit, distribuitur. In primo quae acta sunt in Illustrissima Academia, ab exitu anni 1666 ad initium usque anni 1675, continentur. secundus ad annum usque 1684; tertius ad annum 1692 excurrit; postremus in anno 1696 definit. Primus hujus historiae liber sectiones undecim, quae in varia capita penes rerum varietatem, & temporum seriom distribuuntur, continet. In sectione prima Academiae Scientiarum institutio, quaeque exeunte anno 1666 gesta sunt, continentur; ubi quae Regem Christianissimum moverint rationes, ut hunc Eruditorum coetum aggregaret, qui fuerint primi hujus Academiae Socii, quae prima illius exordia, docetur. In sectione proxima de Physicis laboribus anno 1667 susceptis agitur. Illud inprimis Academiae propositum fuit in rebus Physicis, ut quae ad corporis humani cognitionem, plantarum, & animalium historiam, in iis quae Chymicas analyses spectant, potissimum olaboraret, sic tamen ut, quae Physicae generali lucem aliquam afferre possunt, non omitteret. Nec ea tantum quae rara sunt & insolita, sed ea maxime quae sunt ante oculos posita, ut calorem, frigus, σστι MENSIS MARTII A. MDCC. frigus, motuum leges, corporum gravitatem &c. expenderet. Exemplum in hanc rem satis idoneum hujus anni 1667 hyems acrior suppeditavit, ut quanta esset vis frigoris in aqua dilatanda, innotesceret. D.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
