# Acta eruditorum 1700 109

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/109

Hugenius die 8 Januarii, cum saeviret frigus acerrimum, jussit tubum ferreum sclopeti in duas partes secari, atque unius extremum fertuminari, tubi aqua repleti extremum alterum cochleae ope vi adactae occludi, plumbum liquefactum superfundi, ad fenestram sui cubiculi gelido aeri tubum noctu exponi, qui circa horam septimam matutinam magno cum strepitu crepuit. In parte altera tubi idem experimentum fuit iteratum, tum de causa hujus dilatationis fuse disputatum. Varia quoque experimenta facta sunt circa ponderis augmentum in quibusdam mineralibus, ut in regulo antimonii in marmore triti, radiis Solaribus exposito, & ope speculi ustorii incenso. Tum qua ratione experimonta fieri, & ab aliis facta expendi debeant, agitatum est. Hinc ad observationes Anatomicas transitu facto, de transfusione sanguinis tum temporis observata actum est. Aquarum mineralium natura & vires ex analysi indagatae. Hoc anno dissertatio viri eruditi & experti de calcis praeparatione & usu discussa fuit. Sectione tertia variae observationes Astronomieae, quae caeteris instar fundamenti substernuntur, anno 1666& 67 factae exhibentur. Epistola D. Auzout scripta est ad D. Oldemburg, Regiae Societatis Anglicanae Secretarium, de observandis planetarum diametris. Agitur porro de micrometri origine & usu, de Solis eclipsi, quae die a Julii anni 1666, item de eclipsi Lunae horizontali, quae die 16 Junii contigit. Tum linea meridiana in loco, qui Observatorio erat designatus, fuit accurate delineata; tumque temporis acus magnetica non amplius quam 15 minutis ad Occidentem visa est declinare. Multa quoque de rebus Geometricis, Algebraicis, Mechanicis sunt agitata, quae postea typis regiis magna ex parte sunt excusa, & ineunte anno 1668 proposita; tum etiam vires motrices animalium examinatae; quanta sit vis hominis cum vi motrice equi comparata, experiri placuit; ac multa circa vecturas sunt exposita, ampliores rotae curruum cum minoribus collatae. Ecli. maEclipsis Lunaris, quae die 26 Maii anno 1668 contigit gna cura fuit observata; illius diameter apparens definita. longitudinum scientia tum actum fuit, arcani cujusdam propositi occasione. Cumque hoc anno 1668 D.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
