# Acta eruditorum 1700 110

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/110

Cassinus adhuc Bononiae agens invitasset Astronomos ad observationes eclipsium Jovis satellitum faciendas, complures sunt in Bibliotheca regia observatae, tumque primum in Gallia magna spes affulsit, fore ut ope ephemeridum, quas in hanc rem texuerat D. Cassinus, longitudinum differentiae accuratiores, quam antea haberentur. De Hydrostaticis quoque anno eodem 1668, de motu & pressione aquae profluentis, agi coeptum est. Multa in hanc rem facta sunt experimenta, Castelli & Torricelli enunciata variis experimentis subjecta; aliud quoque experimentum factum est & discussum de follibus, qui ex aquae lapsu multum venti emittunt; de vi motrice aquae & aeris disputatum fuit; variae machinae a D. D. Hugenio, Mariotte, & Cassini anno 1669 propositae, & factae, quibus vis motrix aeris exponitur. Quae commoda & utilitates hinc colligi possint, expositum. Algebraica quoque & Geometrica problemata sunt proposita, & inter posthuma Academicorum opuscula paucis abhinc annis sunt publicata. Sectio quarta quaedam anno 1669 acta complectitur, Astronomica inprimis. Tum D. Cassinus, qui ex Italia in Galliam recens advenerat, Geometricam & directam Apogaea, Excentricitates & Anomalias inveniendi rationem, quod est praecipuum Astronomiae fundamentum, proposuit. Sectione quinta de rebus Physicis per biennium agitatis fuse disseritur. Primum varia in machina pneumatica facta sunt experimenta, quae primo hujusdem sectionis capite recensentur, inter quae insigne illud fuit de plantarum vegetatione. De aquae marinae salsugine exuenda, arcanum a viro erudito propositum, examini subjectum fuit. De analysi plantarum universim disceptatum; postea de succi nutritii in plantis circuitu copiose fuit disputatum. Utrinque rationes propositae. Postea ventum est ad historiam animalium: Erinaceus dissectus; Accipenseris descriptio in Academia Cadomensi facta, & ab Illustrissimo Huetio missa, in commentarios relata fuit; circa quaedam insecta observationes suas proposuit D. Frenicle.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
