# Acta eruditorum 1700 118

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/118

Medium eclipsis Lunaris, quae die 21 Januarii anni 1684 Lutetiae fuit observata hora 10, 57, eodem die Goae visum est hora 15, 43 min. 30. sec. Cum futura esset eclipsis Lunae die 10 Decembris anno 1685, ac magni interesset, si per tempus liceret, eam diligenter obselvari, quod tum Apogaeo Luna futura esset proxima, ubi nulla pene est aequatio, hujus rei Astronomos admonuit D. Cassini. Machinae complures sunt propositae. Sectione tertia multa, quae ad historiam naturae spectant, anno 1686 sunt proposita, illud inprimis, quod quinta aut sexta ab urbe Vesuntione leuca naturalis quaedam est velut glaciei repositae officina, de qua capite T hujus sectionis paulo uberius; multae quoque factae sunt stirpium & fructuum analyses, qualis fuit fabae illius nunc pervagatae, quae Cafe vulgo dicitur. Quaedam circa ventos observavit D. de la Hire speculatione digna. In dissecandis animalibus nonnulla sunt observata a D. du Verney, quae breviter attinguntur. In grue Africana trachaeam animadvertit in tres diductam anfractus, & fere instar tubae bellicae convolutam. D. Thevenot lacertum viridem exhibuit, cujus cauda resecta, quasi renasci visa est; lupum cervarium asportandum curavit D. Mery; liquor injectus in intestina portae ramos pervasit. Dissertationem de quinque satellitibus Saturni D. Cassinus hoc anno 1686 publici juris fecit. Insignis inter alias ea fuit observatio, qua Jovis & satellitum ejus Lunae interjectu visa est defectio. Exeunte Februario conjunctio Martis & Jovis a Patre le Comte, qui tum in Siamensi regno degebat, ut & ab aliis suae Societatis viris fuit observata. Maculae in Sole visae die 4. Maii motum D. Cassinus cum aliis maculis a se & Scheinero visis contulit. Hic annus novarum machinarum proventu ferax fuit, quas partim Academici, partim exteri excogitarunt, atque earum typi magna ex parte in Observatorio sunt repositi. Sectione quarta anni 1687 acta perstringuntur, primum stirpium quarundam analyses, ut crudi Cacao; nova lapides Bononienses calcinandi ratio; varia in machina pneumatica facta experimenta; nonnullae quoque Astronomicae & Physicae observationes a P. Fontenay ad Academiam Siamo missae.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
