# Acta eruditorum 1700 12

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/12

De Masora quoque, deque Keri & Ketib, ut & Cabbala quaedam subnectit, quae omnia uberrimam quidem variarum observationum segetem nobis praeberent, si immorari hisce diutius animus nobis esset. Atque idem, quoe tenemur, brevitatis studium sicco quoque pede praeterire jubet, quae Auctor prolixe de Pentateucho Samaritano, deque variis Scripturae S. versionibus, de stilo quoque & sensu Scripturae sacrae, & ratione eam interpretandi, ut & divisione sacri codicis in capita & versus, in medium affert. Duo tamen sunt, quae vel tribus indicanda verbis duximus. Primum, quod Auctor Pentateuchum Samaritanum cum Ebraeo contendens, utrumque non nisi litterarum charactere differre, adeoque utrumque pro authentico habendum, pronunciet; cumque Ebraeus textus quandoque depravatus sit, ubi Samaritanus non sit corruptus, & vice versa, Samaritanus corruptus sit, ubi Ebraeus sit integer, nec hunc semper illi, nec illum huic praeferendum docet, sed adhibitis in subsidium regulis criticis, mox Ebraeum, mox Samaritanum textum sequendum esse. Alterum, quod de versione Vulgata doceat, eam textui Ebraeo omnino esse postponendam, authenticamque eam ex decreto Concilii Tridentini esse, non ratione fontium, & textus originalis, sed ratione reliquarum versionum Latinarum, quibus omnino jure praeferatur licet nec ipsa errorum atque naevorum sit expers.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
