Latin
REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 121
Unproofread scanNot analysed yet
Quaesita quoque est ratio, cur sola aqua prae frigore dilatetur; in quam rem quaedam aD. Homberg in sua machina pneumatica facta sunt experimenta. De origine fontium iterum actum fuit, nec non de vegetatione plantarum, ac quaedam de portentosa mutatione Fraxinellae a D. Marchand annotata &descripta; nonnulla de ascensu succi nutritii in plantis a D. de la Hire proposita sunt, &variis experimentis munita; quaedam de stirpium vegetatione in vacuo, pauca de viribus quarumdam plantarum subdita; de remediis itidem adversus viperarum, &venenatorum animalium morsum, de respiratione in foetu, &testudine disceptatum est; musculorum structura in pede leonis &ursi accuratiori examini subjecta fuit. Multae demum observationes Astronomicae circa Jovis &Saturni oppositiones factae: quae a P. P. Societatis missae fuerant, eas P. Gouie publici juris fecit, e quibus D. Cassini locorum longitudines, Mercurii ab Ecliptica distantiam, &alia eruit, quae in Acta Academiae mensis Maji collata sunt. P. le Comte, qui recens ex Sinensi regno advenerat, in Academiam se contulit die 21 Novembris, ac multa scitu digna ex iis regionibus protulit; ut observationes a P. P. Societatis in eo regno &in ea regione, quae Pontichery dicitur, peractas, chartam Tartariae, stirpes raras optime delineatas. D. Varignon vires cunei hova eaque universali ratione demonstravit. Sectione tertia res Mathematicae, quae anno 1694 sunt pertractatae, Astronomicae inprimis continentur. D. Chazelles Hydrographiae Professor Regius, nunc Academiae Socius, cum Regis jussu mare Mediterraneum perlustraret, ac longitudines &latitudines locorum captaret, illud mare ab insula Melitensi ad Aegyptum usque longe majus, quam revera sit, in chartis delineari comperit. Eclipses Solis &Lunae sunt observatae: insignis macula in tertio Jovis satellite a D. Cassini deprehensa.