# Acta eruditorum 1700 122

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/122

Filius ejus chartam exhibuit, in qua longitudines & latitudines urbium, juxta recentiorum observationes, sunt delineatae. D. D. de la Hire, Varignon, & Rolle multa problemata Geometrica & Algebraica proposuerunt. D. Varignon calculum iniit aeris, qui in machina pneumatica residuus est, postquam majori ex parte fuit exantlatus; complures aliae Mechanicae, & Hydrostaticae demonstrationes sunt discussae. Quae sunt Physicae contemplationis, sectio quarta complectitur. Dissertationem de sono D. dola Hire hoc anno legit, & publici juris fecit. D. Morin, nunc Academiae Socius, Dissertationes legit de porcellana & cineribus quibusdam coeruleis; de Thermarum calore D. Charas, Academiae itidem Socius; de cochenilla D. Homberg: ut alia omittam plurima de rebus anatomicis, de opii usu, & quibusdam aliis remediis. Hoc ipso vertente anno, D. de la Hire dissertationem PhysicoMathematicam de oculorum structura, & de visus affectionibus, multis in congressibus legit, cujus analysis capite tertio & quarto hujus sectionis proponitur. Sic Elementa Botanica tribus voluminibus comprehendit D. Tournefort Academiae Socius, ea legit & publicavit, ac propter rerum connexionem alterius itidem operis de historia plantarum, quae in agro Parisiensi & in circumjectis locis occurrunt, idea & argumentum paulo uberiori stylo proponuntur. De Actis Academiae anno 1695 sectione sexta, ac de Physicis primum disseritur. Mense Januario & Februario, cum frigus esset acerrimum, quaedam experimenta circa liquorum quorumdam congelationem facta sunt; de venenatis morsibus canis rabidi, viperarum, &c. & de remediis adversus eos propositis, de solutione auri in liquore frigido insipido, de quodam atramenti genere, de effigie facile exprimenda actum fuit: de analysi plantarum, ac de olei praesertim extractione, atque de illius natura dissertationem e scripto legit D. Homberg. Inter alia artis infectoriae arcana illud proposuit, de colore illo florido, quem carminum vocant, praeparando; de spiritu acido dissertationem scripsit multis experimentis factam. Alteram de salium natura legit e scripto D. Charas: nonnulla circa sulphur antimonii experimenta fecit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
