Latin
REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 123
Unproofread scanNot analysed yet
Idem aeris vulgaris conficiendi artem, citra Zinkum aut lapidem calaminarem tradidit. D. Varignon conjecturas suas de usu aeris in digestione alimentorum, D. Mery observationes suas circa varios linguae pici motus, &organorum structuram proposuit, quae cap. 5 uberius explicantur, de usu ovali foraminis in foetu dissertationem edidit, quae cap. 6 itidem continetur. De variis actum est remediis. Multa Geometriae &Mechanices problemata eo anno sunt proposita. Vir Nobilissimus D. Marchio Hospitalius tractatum edidit de analysi quantitatum, quae infinite parvae concipiuntur: novum quoque problema demonstravit circa quadraturam Cycloidum. D. Rolle methodum tradidit, qua fractionum exponentes in Algebra evanescant; D. Varignon evolutiones omnium spiralium cujusque generis demonstravit. D. de la Hire in opere suo de Mechanicis hoc vertente anno potissimum versatus est, idque publici juris fecit. D. Varignon velocitatem aquarum in sublime salientium esse ut radices altitudinum, demonstravit. Exeunte anno superiori, D. Maraldi dissertationem legit de fixarum apparenti magnitudine, quae diversis temporibus mutari visa est: cujus dissertationis summarium in cap. 8 includitur. D. Cassini die 26 Januarii Bononiae scripsit epistolam de linea Meridiana, quam in Ecclesia S. Petronii ante 40 annos delineaverat. De origine &usu telescopii duobus vitris convexis instructi legit dissertationem D. de la Hire, qui etiam problema in Architectura inprimis utile proposuit. Sectio septima Physicis exercitationibus anni 1696 exponendis tribuitur. In ea primum de pondere aeris &elaterio D. de la Hire &D. Varignon dissertationes referuntur. Hic quoque suas conjecturas de flammae natura, ex occasione experimenti cujusdam a viris claris D. D. Bernoulli facti, e scripto recitavit. Quaedam circa flammae colorem D Homborg attexuit. Idem de gemmis factitiis occasione data scriptum legit, uti &de inauratione ferri: de vino &tartaro scriptum quoque legit D. Charas, nec non de salis Ammoniaci natura, usu &analysi. D Homberg de quorumdam vitrorum solutione in aquosis liquoribus, de vitro a timonii, &qua ratione vim suam emeticam amittat, disseruit: de variis remediis occasione nata actum fuit: de structura &motu musculorum conjecturas suas exposuit D. Mery. Octava &postrema sectio rebus ad Mathesin spectantibus est destinata. D.