Latin
ANNOTAZIONI SOPRA IL VOCABOLARIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 132-2
Unproofread scanNot analysed yet
lucubrationes, non sine stomacho multi ante nos conquesti sunt. Nam illas ipsas schedas, quibus autorum suorum vel praematurus decessus, vel intempestiva verecundia publicam lucem interdixerat, paulo post ab inficeto haerede, nisi supremae voluntatis tabulis de asylo iisdem prospectum fuerit, muribus ac blattis corrodendas exponi; vel, ubi multo pulvere situque horrere coeperint, inyropolis tandem &falsamentariis in praedam concedi, atque hac ratione tot pervigilatas noctes, tam pertinax in sollicitanda librorum fide studium, omni penitus emolumento destitui, quis est qui citra doloris sensum ferre queat? Et tamen hanc catastrophen non raro usu venire, exemplis bene multis edocemur, ut profecto mirandum sit, mitiorem fortem obtigisse huic Annotationum farragini, quam Tassonus ineditam post se reliquerat. Sed absque nonnullorum erga vernaculam linguam amore si fuisset, qui in privatos usus sibi transcribi fecerant, haud dubie deperditorum numerum auxisset. Praeterea Aegid. Menagius, non postremum Galliae suae, dum viveret, decus, in Originibus Italicis tam honorificam hujus operis mentionem injecerat, ut omnium, quotquot Hetrusci sermonis suavitate capiuntur, desideria accenderet.