# Acta eruditorum 1700 133

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ANNOTAZIONI SOPRA IL VOCABOLARIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/133

Peropportune autem accidit ejusdem apographum, quod Jacobi Grandi, Medici ac Philosophi celeberrimi, fuerat, incideret in manus egregii cujusdam Viri, qui de publico bene mereri cupiens, illud statim praelo subjiciendum censuit. Jam viginti plagulae typis descriptae cernebantur, cum seculi nostri Peirescius, Illustris Antonius Magliabecchi, Magno Hetruriae Duci a Bibliotheca & Confiliis, aliud exemplar, quod in exquisitissimo librorum suorum apparatu servabat, liberaliter suppeditaret, cujus ope menda librarii, quibus primum scatebat, tolli vel suppleri potuerunt. Praecipuam autem promotae editionis laudem reportasse accepimus Illustrissimum Dn. Apostolum Zenum, Virum ob politissimam eruditionem ac mirificam plane humanitatem, qua hospites literatos sibi obstringere solet, Venetiis quam maxime conspicuum; id quod hic loci nequaquam tacendum esse duximus, ut constare possit, quorum tandem auxiliis Tassoni memoria reviviscere coeperit. De cetero sexagesimus quintus jam annus volvitur, ex quo Poeta acutissimus vitam dereliquit, postquam magni ac sublimis non minus, quam elegantis & festivi ingenii famam esset adeptus. Nam praeter librum variarum Cogitationum, Encomium Carnificis, & Censuras in Homerum, Petracham ac Bocaccium, composuit poema quoddam, quod Situla rapta titulum gerens, bellum inter Bononienses ac Mutinenses, tempore Friderici H Imp. ob situlam ligneam fusceptum describit, atque incredibiles omnium applansus derepente habuit. Tam rara siquidem arte HetoicoSatyricum Comicumque fingendi genus copulaverat, tam lepide quorundam notorum hominum mores perstrinxerat, ut singulis admirationi esset, multorumque studia ad imitationem novi hujus inventi alliceret. Inde quoque factum esse arbitramur, ut lepidissimum carmen in linguam Gallicam verti, & adjectis notulis Parisiis anno 1678 recudi meruerit. Scripsisse fertur aliud poema, quod Manubrium Situlae insignivit, ac penes Mutinensem Ducom meditum latet. Sunt, qui ipsi declamationes septem Philippicas inscriptas tribuunt, sed illas nihil prorsus Tassoni genio simile referre, potius imi subsellirsophistam prodere, Clarissimo Justo Fontanino in epistola ad supra laudatum Illustriss. Apostolum Zenum scripta, atque huic Operi praefixa, persuasum est. Certius constat, Nostrum Historiam Ecclesiasticam ad finem seculi decimi quinti productam contexuisse, qua Cardinalis Baronii errores quamplurimos notavit, seipsum autem livori atque invidiae multorum exposuit, eo quod istius aevi moribus valde indecorum haberetur, Virum publica existimatione florentem censoria virgula impugnare.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
