Latin
ANNOTAZIONI SOPRA IL VOCABOLARIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 138
Unproofread scanNot analysed yet
Postea renunciationem, quatenus in praejudicium creditorum suscipitur, considerat, eamque etiam di quisitionem variis casibus ac quaestionibus explet, quae omnia cum illis, quae de personis dixerat, magnam habent convenientiam, cum utique eadem fere jura occurrant, sive renunciationem aliquam intuitu personarum sive rerum consideres. A materia ad formalem renunciationis rationem Noster deducitur, hancque ex ejus fine declarat, dum eam vel in favorem aliorum vel ipsius renunciantis, quo aere alieno sociali liberetur, fieri ostendit, ad formam ejus accidentalem referens tempus matrimonii ineundi, initi vel soluti quo renunciatio illa fieri soleat, deinde insinuationem judicialem juxta statuta quaedam necessariam, tertio juramentum quod renunciationi aeris alieni declinandi causa factae frequenter interveniat, quarto inventarii confectionem, quae eodem respectu sit necessaria, quinto ritus &formulas quibus renunciatio peragatur, ac tandem citationem eorum quorum intersit. Haec excipit renunciationis nostrae effectus. Nimirum id ea operatur, quod ejus indoli, ac intentioni agentium convenit; praeterea ad exemplum aliorum actuum consensualium poenitentiam excludit, prout prolixe Noster juxta diversam renunciationis figuram id explicat, ac in specie commoda, quae in mulierem renunciantem redundent, late persequitur; quae quidem tractatio res repetendas ac actiones eo nomine instituendas potissimum exhibet. Tandem ad dissentanea seu contraria renunciationis, Celeberrimus Autor pergit, ac renunciationem, tam favorem conjugis respicientem, quam ipsius renunciantis causa factam, vel ab initio esse nullam, vel ex postfacto resolvi, ac ad hanc classem in specie etiam restitutionem in integrum pertinere docet, duobus velut verbis adjiciens, quae consuetudines aut pacta cum explicata hactenus renunciatione aliquam habeant convenientiam. Id in genere adhuc addendum videtur, quod Consultissimus Autor assertiones suas non tantum legibus &rationibus, sed &Autorum rariorum ac usum forensem statutaque regionum suarum praecipue respicientium allegatione firmaverit, adeoque egregiam plura in iis requirendi ansam suppeditaverit, quae res nostro quidem judicio &utilissima &gratissima iis erit, quibus de jure statutario, additis ex desiderio rogantium allegationibus, saepe respondendum est.