# Acta eruditorum 1700 139-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, LITERAE DN. DE MORALEC, COMMISSARII REI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/139-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/139-2

digitorum. Inferius foramen ejus sursum versus incurvari potest, impediendo aeri, ne aqua effluente tubum subintret. GH, duo epistomia, quae per extremitates binas tubi EF trajecta sunt. I, situla, quae continet medium diabeten. K, sacoma, quod descendit, quando situla est vacua; ascendit vero, eadem aqua repleta. LM, vas clausum, quod ad 30 pedes super cistam AB elevatum est. NO, emissarium, cujus orificium sursum versus incurvatum, & operculo tectum est.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
