Latin
LITERAE DN. DE MORALEC, COMMISSARII REI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 141
Unproofread scanNot analysed yet
Interea dum haec fiunt, cista denuo repletur, &aqua ad altitudinem tubi D provecta, decidit in situlam I, quae descendendo, uti prius, bina epistomia ad quartam partem circumvolvi facit, &sic porro. Notandum: situlam non descendere ultra quam satis est, ad quartam partem revolutionis epistomiorum. Situla enim offendens in fulturas sistitur, &continue recipiens aquam illabentem, repletur supra medium diabeten, eaque propter se confestim exonerans, levis redditur. Ob quam causam sacoma K descendens ad usque fulturam, quarta parte sui ambitus epistomia revolvi facit. Cistam AB &quicquid infra ipsam est, puteo occulto oportet immitti, &capacitatem vasis LM proportionatam esse capacitati tubi EF, ne ibidem nimium aeris sit ad rarefactionem.