# Acta eruditorum 1700 141-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ESSAI DE L. HISTOIRE DU REGNE DE LOUIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/141-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/141-2

ESSAI DE L. HISTOIRE DU REGNE DE LOUIS LE GRAND &c. i. e. SPECIMEN HISTORIAE REGNI LUDOVICI MAgni, usque ad Pacem Generalem A. 1697 sancitam. Auctore LUDOVICO LE GENDRE, Ecclesia Parisiensis Canonico. Lutetiae Parisiorum apud Jo. Guignard. 1699. 12. Plag. 21. QUanto cum applausu liber hic exceptus in Gallia fuerit, vel ex eo manifestum redditur, quod cum prima vice anno 1697, exeunte mense Novembri, in lucem prodiisset, quarta jam illius editio, quam hic exhibemus, superiore anno comparuerit. Neque mirum id est. Praeterquam enim, quod ipsum Operis argumentum non potuit non Lectores cujuscunque generis & ordinis allicere. Auctor Nobilissimus magno id ingenio nec minori styli elegantia pertractavit, Regis Christianissimi, Ludovici Magni, gloriae, cui tam impense Galli omnes student, nec exteri derogatum cupiunt, nusquam non velisicatus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
