# Acta eruditorum 1700 141

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, LITERAE DN. DE MORALEC, COMMISSARII REI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/141

Interea dum haec fiunt, cista denuo repletur, & aqua ad altitudinem tubi D provecta, decidit in situlam I, quae descendendo, uti prius, bina epistomia ad quartam partem circumvolvi facit, & sic porro. Notandum: situlam non descendere ultra quam satis est, ad quartam partem revolutionis epistomiorum. Situla enim offendens in fulturas sistitur, & continue recipiens aquam illabentem, repletur supra medium diabeten, eaque propter se confestim exonerans, levis redditur. Ob quam causam sacoma K descendens ad usque fulturam, quarta parte sui ambitus epistomia revolvi facit. Cistam AB & quicquid infra ipsam est, puteo occulto oportet immitti, & capacitatem vasis LM proportionatam esse capacitati tubi EF, ne ibidem nimium aeris sit ad rarefactionem.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
