Latin
ESSAI DE L. HISTOIRE DU REGNE DE LOUIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 142
Unproofread scanNot analysed yet
Ut vero excerpta ex libro comptissimo uberiora hoc loco demus, nemo forte a nobis requiret, quod qui Gallice sciunt, brevi temporis spatio, nec sine delectatione, perlegere integrum possint; caeteris vero Historia tam ampla, tantaque rerum varietate exuberans, brevi narratione, qualis instituto nostro convenit; nequeat exhiberi. HISTOIRE DE LOUIS XIV ROTDE FRANCE ET de NAVARRE &c. i. e. HISTORIA LUDOVICI XIV REGIS FRANCIAE ET NAVARRAE, memoratu maxime digna, quae sub ejus Regno ad hoc usque tempus contigerunt, compendio complectens. Auctore Dn. de RABUTIN, Comite de BUSST. Parisiis apud Fl. &P. Delaulne, 1700. 12. Plag. 16. EN alium ejusdem Historiae conditorem, Virum utraque fortum celeberrimum, cujus de propria vita Commentarios mense Januario A. 1698 pag. 23 sqq. recensuimus. Tametsi vero is iram Regis non semel expertus fuerit sat gravem, a Mazarino primum Cardinali, postmodum &a Mareschallo Turennio, quo jure quave injuria delatus: tantum tamen abest, ut indignationis erga eum conceptae ullum ediderit indicium, ut gloriosa potius Regis Magni gesta ubivis depraedicet, ac virtutes etiam liberis suis, ad quos scriptio directa est, admirandas ac pro modulo conditionis suae imitandas proponat. Caeterum succincte admodum tum quae Rege minorenni, tum quae ejusmet auspiciis gensta sunt, perstringit, stylo usus puro ac terso: ut hunc etiam libellum Lectori gratum acceptumque futurum, nulli dubitemus.