# Acta eruditorum 1700 143

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, NOVA LITERARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/143

Luci vero publicae proxime exponetur Opus ob magnam, quam spirat, eruditionem a multis hactenus avide expectatum, cujus proin titulum integrum hic exhibere non gravabimur: Monumenta Veteris Antii. b. e. Incriptio M. Aquilii & Tabula Solis Mithrae, variis figuris & symbolis exsculpta. .Iccedunt breves Dissertationes de Beleno & aliis quibusdam Aquilejensium DIS, & de Colonia Forojuliensi ejusque vetustissimis Magistratibus ac Sacerdotiis. Auctore Philippo a Turre, ex eadem Civitate Forojulio. Addita sunt Fragmenta Tabularum Fratrum Arvalium. naper in agro Romano effossa & plurimum Eruditis expetita. Compariturum etiam in publico propediem speramus posthumum Emanuelis a Schelstraten, cujus multoties in Actis nostris honorifica facta mentio fuit, opus Acta Ecclesiae Orientalis duobus in folio, ut vocant, tomis complexum. Subjecta denique prelo est Andreae Putei e Soc. Jesu pars altera Perspectivae ad usum Pictorum & Architectorum, cujus partem primam in Actis A. 1693 p. 498sq. recensuisse nos meminimus. Lutetiae Parisiorum prelo jam commissa sunt Acta Conciliorum cum Epistolis Decretalibus & Constitutionibus Summorum Pontificum. Quae quidem Conciliorum editio priores omnes & typorum chartae. que nitore, & monumentorum ubertate, Graecique & Latini textus probitate, creditur superatura; tum quod potissimam sumptuum partem Rex Christianissimus ipse, pro insigni sua in Rempublicam Literariam munificentia, in se susceperit; tum quod multa jam viri docti ad editionem omnibus velut numeris absolvendam contulerint, & peculiari a typographiae Regiae praefecto Joanne Anissonio programmate invitati, adhuc sperentur collaturi. P. Antonis Pagi, Ordinis Minorum Convent. S. Francisci mortem, quam octogenarius fiere Aquis Sextiis in Provincia die5 Maji A. 1699 obiit, tanto magis luxerunt Ecclesiasticae inprimis Historiae cultores, quod Criticae Historico-Chronologicae in Annales Baronii, cujus tomus I Parisiis A. 1689 prodiit & in Actis hisce A. 1690 mense Augusto pag. 3(9sququ. prolixe recensitus fuit, tomos reliquos una cum illo intercidisse arbitrarentur. Verum enim vero satis exploratum jam est, absolutum opus a diligentissimo Auctore ante obitum fuisse, integrumque ab illius Nepote cognomine tribus in folio voluminibus iri editum. Et primum quidem, quod dudum, ut diximus, prodiit, denuo, sed auctius emendatiusque typis describetur. Duorum reliquorum synopsin aut selecta capita ipse, dum superstes esset, Pagius ad celeberrimum Dn.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
