# Acta eruditorum 1700 145

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, LIBRI NOVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/145

N. IV. ACTA ERUDITORUM, Publicata Lipsiae Calendis Aprilis, Anno MDCC. THESAURI ELECTORALIS BRANDENBURGICI Continuatio, sive Numismatum Romanorum, quae in Cimeliarchio Electorali Brandenburgico asservantur, Series sclecta, aere expressa & commentario illustrata, authore LAURENTIO BEGERO, Ser. El. Brand. Consiliario ab Antiquitatibus & Bibliotheca. Coloniae Marchicae, impensis Electoralibus impressit Ulricus Liebpertus, 1700. fol. Alphab. 4. plag. 4. cum figuris aeneis, INter ingentis, quibus Reges & Principes rempublicam literariam afficiunt, beneficia, non postremum hodie est, quod digna tanto fastigio liberalitate, antiquitatum monumenta redimunt, publicoque eruditorum conspectui exponunt. Ita Regem Christianissimum, Reginamque Suecorum Christinam ingentem apparatum coemisse, numismatumque nobiliora aeri incidi curasse, cui non innotuit? Ita Ducem Parmensem numismata cimeliarchii sui aurea, & divum Electorem Palatinum Carolum gemmas & numismata praestantiora vulgasse, nemo nostrum ignorat. Quid autem de Serenissimo & Potentissimo Electore Brandenburgico dicamus? cujus munificentia non tantum quicquid harum deliciarum venale prostat, undique & vel ex ipsa Roma attrahit, sed etiam ne intra parietes pretiosissimus Thesaurus delitescat, & aere & commentario illustratum publico eruditorum spectaculo exponi jussit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
