Latin
DISSERTATIONS SUR LE MESSIE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 149
Unproofread scanNot analysed yet
DISSERTATIONS SUR LE MESSIE. h. e. DISSERTATIONES DE MESSIA, IN QUIBUS Judaeis demonstratur, Jesum Christum esse Messiam in V. T. praedictum. Auctore JAQUELOTO. Hagae, apud Franc. Honoratum, 1699. 8. pl. 203. NOn praeter causam doctissimo Auctori admiratione dignum vi Praefat. detur, quod, cum omnes devictae nationes sacra, leges, &ritus victorum recipiant, Judaei tamen, a tot seculis per orbem dispersi, suas sibi separatas leges, sacra ac ritus tam pertinaciter servent; unde illius gentis majorem curam esse habendam, eamque non vi aut ignominia, sed argumentis ad sanam mentem revocandam esse, argnit, eoque consilio post Coccejum, Dauderstadium, Galatinum, Gersonem, Finum, Hackspanium, Helvicum, Martinium, Moltherum, Mullerum, Ottonem, a S. Fide, Wagenseilium ¢um alios, Dissertationes has Anti- Judaicas placidissimo stylo conscripsit; quemadmodum ante biennium Dissertationes de existentia Dei contra Spinosistas ediderat, in Actis his A. 1697 mense Aprili p. 165 recensitas. Et prima quidem Dissertatione demonstrationem absolvit. Nam postquam cap. I de instituto suo disseruisset, &Judaeorum animos exspectatione Messiae adhuc suspensos, elusis vanis quorundam subterfugiis de Messia, qui tempore Hiskiae jam venerit, vel ob peccata gentis in occulto vivat, nec non de duplici Messia, misero &glorioso, praesupposuisset, cap. II Jesum auctorem religionis vere divinae &cum ratione sana optime convepag. 4. nientis fuisse docet: qui purum illum Divini Numinis cultum, in precibus, annihilatione nostri coram Deo, recursu ad divinam misericordiam &amore proximi positum restaurarit. Hinc cap.