# Acta eruditorum 1700 15

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, LETTERE DI GREGORIO LETI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/15

XXXI persequitur familiae Offredeae nobilitatem, quam Cremonae tenuit; unde Evangelista & Marcus fratres sub finem superioris seculi Genevam migrarunt; Evangelistae vero ex Paulo filio nepos Carolus medicinam tunc Patavii profitebatur, de cujus genere Zabarellae quaerenti ista respondet. Epist. LXXX & tribus, quae sequuntur, primi in urbe Londinensi Magistratus seu Magistri civium quae sit dignitas, potestas, qui splendor, quae ratio eligendi & inaugurandi, tradit; in cujus privilegiis eminet, quod Rege defuncto, dum successor abest, primum in regno gubernando locum teneat. Epist. CLIV & duabus seqqe motus in urbe Genevensi civiles describuntur, quos excitarat dissensio inter duplicem Senatum, alterum viginti quinque, alterum ducentorum virorum, cum uterque summam potestatem non sine periculo amittendae libertatis sibi vindicaret. Part. II. Epist. XIII exponitur, quomodo Vefretiis Legati pro Principum vel characteris sui discrimine excipiantur. Epist. XX usque ad XXIV continetur descriptio Aulae Romanae Statusque Pontificis, quam Venetus Orator e Romana legatione redux Senatui exhibuit. Epist. XLVI Autor Serenissima Landgraviae Hassiae obitum filii Principis nunciat, & per plures epistolas, quae in ejus morbo, morte & pompa funebri acciderint vel servata sint, refert. Epist. CLXX Marci Antonii Borri nobilissimo inter Etruscos genere oriundi, res gestas & dignitates militares, rogatu Illustris Puffendorffii exponit. Et ne prolixiores simus, ex his satis intelligitur, praeter familiaria, officiosa, jocosa, in his Epistolis inveniri non pauca, quae vel ad illustrium virorum hujusque adeo seculi historiam faciunt, vel ipsius Autoris genium, studia, opera & fata aperiunt. Quo pertinet hujus operis Epistola postrema, qua Autor indefessus & alter Didymus Χαλκέντερos denunciat, se post centum opera perfecta, alterum centenarium ingredi, & in componenda Garoli V Imp. vita sic versari, ut quotidie horas quatuordecim scriptioni impendat, opusque adeo nitidissime excusum propediem nos expectare jubeat. DISSERTATIONES HISTORICAE, CRITICAE, CHRONOLOgica in Sacram Scripturam Veteris Testamenti. Autore D. MAT. THAEO PETITDIDIER, Presbytero & Monacho Benedictino e Congregatione SS. Vitoni & Hydulphi. Parisiis, apud Petrum Emery, 1699. 4. Alphab. 2. pl. 3.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
