Latin
DISSERTATIONS SUR LE MESSIE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 151
Unproofread scanNot analysed yet
Porro cap. XI Messiae adventum stantè templo Hierosolymis atque republica Judaeorum promissum, ex omnibus Prophetis probat, &per Gog atque Magog Erech. XXXVIII, &XXXIX Antiochum Epiphanem, vel Romanos intelligendos existimat. Arguit quoque cap. XII promissiones de felicitate temporis Messiae, sensu spirituali accipiendas esse, quia terrestria bona &fluxa ac fragilia sint, &malis saepius quam probis conveniant, contra ac Judaei, Messiam divitiarum ac voluptatum datorem exspectantes, credunt. Adjungit cap. XIII. vocationem omnium gentium ad Ecclesiam Messia adveniente promissam &per Christum impletam, &cap. XIV, foedus novum &universale ceremoniali &Judaico oppositum, a Messia juxta Prophetarum praedictiones sanciendum, a Christo re ipsa sancitum; cap. XV. perpessionem &mortem Messiae, nullo pacto magnifico illi Judaeorum Messiae, optime vero nostro convenire (qua occasione dicta Es. LIII. Zach. IX, 9. Psalm. XXII, &alia egregie vindicat) denique cap. XVI sacerdotium Messiae a Prophetis adscriptum soli Christo convenire evincit. His expositis cap. XVII. praesentem Judaeorum miseriam ineptissimasque doctorum istius gentis fabulas, quas eleganter recenset, ipsis in animum revocat, ac tandem cap. XVIII Judaeorum Messiam phantasma se ipsum evertens esse, demonstrat. In Dissertatione secunda objectiones Judaeorum refellit, &quidem cap. I ad illam, quam inde petunt, quod majores ipsorum Jesum repudiaverint, respondet, id ipsum a Prophetis praedictum; patres ipsorum S osi, Davidi, aliisque a Deo missis diu restitisse; falsoque eos supponere, tempore Messiae omnes Judaeos credentes futuros esse. Cap.