Latin
ANNOTAZIONI SOPRA IL VOCABOLARIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 154
Unproofread scanNot analysed yet
Verum hic tam praeclarus labor, una cum dialogo, cui Dorateo nomen, volumine literarum ad diversos scriptarum, &quatuor libris Discursuum, nec non carmine Epico de Mundo novo atque historia bellorum in Valle Tellina gestorum, intra privatorum scrinia delitescit, nunquam forte liberiorem auram aspecturus. Fruamur ergo, dum licet, praesenti thesauro, palmamque eidem prae caeteris libris hac de materia ab aliis conscriptis adjudicemus, quandoquidem rerum, quas in sinu suo continet, ubertate ac praestantia, illam sibi quodammodo exposcere videatur. Quamvis enim Vocabularium Italicum ab Academia della Crusca seu Furfurariorum post quadraginta annorum labores publicatum, omnium exactissimum aestimatum fuerit, ita ut reliquae linguae vulgares illi simile opponere haud potuerint; multa tamen, imo plurima, ut nihil in toto orbe suis numeris absolutum reperitur, inibi detexit Tassonus, quae accuratiore lima expolienda judicavit; cujus industriae ut aliquod specimen hic exhibeamus, nostrarum erit partium. Vocem Gronda ingeniosissimi Academici significare affirmaverant multitudinem lacrymarum quae ab oculis decidant, opinionem suam Dantis verbis superstruere conati; Noster autem in coelo empyreo atque inter beatorum tripudia, quibus se associatum Poeta finxerat, lacrymas non admitti putat, atque evincit, in allegato loco de extremitate palpebrarum potius sermonem institui; apud Crescentium vero eodem vocabulo collectionem guttularum aquae pluviae, ex terra in depressiora paulo loca resudantium, intelligi. Ad vocem Livrea monet, eam in Vocabulario parum apte Latine exprimi per vestitum consimilem. Quodsi enim unicus servulus spectatum quendam virum comitaretur, is profecto vestitum consimilem habere minime dicendus foret, sed magis proprie loqueretur, qui talem vario amictu, varia veste indutum assereret, eo quod famulorum vestitus ut plurimum bicolor vel versicolor esse soleat. Huc respexisse ait Budaeum, qui Livrea per insigne gestamen, centuriale discrimen, notam centurialem, cohortalem, turmalem &c. concinnius interpretatus est. Verba quoque Matthaei Villani de tali vestitu praepostere ab Academicis accipi notat, quae potius habitaculum, mansionem, stationem famulorum indicent, ceu ex aliis Scriptoribus illustrat.